The Bible Software
bible.softwareRomansRomans 13 › Romans 13:1

Romans 13:1

Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit: non est enim potestas nisi a Deo: quæ autem sunt, a Deo ordinatæ sunt. + 13.1 Omnis anima. AUG. Expositio prop. 720 ex epist. ad Rom. Quod ait Apostolus hic rectissime admonet, etc., usque ad tamen omnis homo subditus sit superiori se. Non est enim potestas. Potestas est a Deo; sed quæ a Deo sunt, ordinata sunt; ergo potestas est ordinata. Itaque qui resistit potestati, Dei ordinationi resistit, de bona potestate patet, quod eam perfecit Deus. Rationabiliter de mala videri potest, dum et boni per eam purgantur, et mali damnantur, et ipsa in deterius præcipitatur. Et scias, quod nomine potestatis interdum accipitur potestas ipsa, quæ datur alicui a Deo, aliquando ipse homo habens potestatem; quod diligens lector distinguat. Quæ autem sunt, a Deo ordinata sunt. Id est, rationabiliter a Deo disposita, unde: Deus potentes non abjicit, cum et ipse potens sit Job. 36.. GREG. Deum quippe imitari desiderat, qui fastigium potentiæ, etc., usque ad quia nequaquam justa potentia, sed actio prava damnatur.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Let every soul be subject unto the higher powers. For there is no power but of God: the powers that be are ordained of God.

In Context

2Itaque qui resistit potestati, Dei ordinationi resistit. Qui autem resistunt, ipsi sibi damnationem acquirunt: + 13.2 Qui autem resistit. AUG. Quid si jubeat quod nonlicet? hic sane contemnet potestatem, timendo potestatem majorem; ergo si aliud imperator, et aliud Deus jubeat, cor tempto illo obtemperandum est Deo.

Read all of Romans 13

Cross References

Deuteronomy 17:12Qui autem superbierit, nolens obedire sacerdotis imperio, qui eo tempore ministrat Domino Deo tuo, et decreto judicis, morietur homo ille, et auferes malum de Israël: + 17.12 Sacerdotis imperio. Christi qui est sacerdos in æternum secundum ordinem Melchisedech, qui vicarios sibi substituit, quibus ait: Qui vos audit, me audit; et qui vos spernit, me spernit, etc. Luc. 10.. Jure ergo damnationis sustinet sententiam, qui contemnit divinitatis potentiam.

1 Chronicles 28:4Sed elegit Dominus Deus Israël me de universa domo patris mei, ut essem rex super Israël in sempiternum: de Juda enim elegit principes: porro de domo Juda, domum patris mei, et de filiis patris mei placuit ei ut me eligeret regem super cunctum Israël.

Proverbs 8:15Per me reges regnant, et legum conditores justa decernunt; + 8.15 Per me reges. Reges dicit apostolos, etc., usque ad ait enim: Sine me nihil potestis facere Joan. 15..

Daniel 2:21Et ipse mutat tempora, et ætates: transfert regna, atque constituit: dat sapientiam sapientibus, et scientiam intelligentibus disciplinam.

Daniel 5:18O rex, Deus altissimus regnum et magnificentiam, gloriam et honorem dedit Nabuchodonosor patri tuo.

John 19:11Respondit Jesus: Non haberes potestatem adversum me ullam, nisi tibi datum esset desuper. Propterea qui me tradidit tibi, majus peccatum habet.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Romans 13:1

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
Romans 13Romans 13:2 →