Romans 13:3
nam principes non sunt timori boni operis, sed mali. Vis autem non timere potestatem? Bonum fac: et habebis laudem ex illa: + 13.3 Principes. Dicit illos esse principes Apostolus, qui propter corrigendam vitam et prohibenda adversa creantur, Dei habentes imaginem, ut sub uno cæteri sint. Non sunt timore boni, etc. Si bonus est princeps, bene operantem non punit, sed diligit. Sin malus, non nocet bono, sed purgat eum. Malus ergo subditus debet timere, quia instituti sunt principes ut mala puniant. Habebis laudem ex illa. Si justa est, ipsa laudante; si iniqua, ipsa tibi laudis occasionem præbente.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Proverbs 14:35Acceptus est regi minister intelligens; iracundiam ejus inutilis sustinebit.]
Ecclesiastes 10:4Si spiritus potestatem habentis ascenderit super te, locum tuum ne demiseris, quia curatio faciet cessare peccata maxima.] + 10.4 Locum. Stationem fidei retine, ne vincaris: et ne perficias si jam male cogitaveris. Qui fodit. Lacum aperuit, et effodit eum: et incidit in foveam quam fecit.
Romans 13:4Dei enim minister est tibi in bonum. Si autem malum feceris, time: non enim sine causa gladium portat. Dei enim minister est: vindex in iram ei qui malum agit. + 13.4 Dei enim minister. Ideo dati sunt rectores, ne mala fiant. Vindex in iram. Id est, propter iram Dei vindicandam, vel vindex in iram Dei ostendendam; quia hæc punitio indicat persistentes in malo gravius puniendos.
1 Peter 3:13Et quis est qui vobis noceat, si boni æmulatores fueritis? + 3.13 Et quis est. BEDA. Ideo debitis a malo declinare et facere bonum, quia nemo potest vos retrahere a bono, nec a corona, si persistere volueritis, imo prosunt dum nocere volunt.