The Bible Software
bible.software1 Peter1 Peter 2 › 1 Peter 2:21

1 Peter 2:21

In hoc enim vocati estis: quia et Christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum ut sequamini vestigia ejus: + 2.21 In hoc enim vocati. Multum glorificat conditionem servorum, quos benefacientes et absque culpa vapulantes a dominis crudelibus, et improbis affirmat imitatores esse Dominicæ passionis. Quia et Christus. BEDA. Cum supra specialiter servos, nunc totam Ecclesiam instruit ut etiam dominis in memoriam revocet, quid pro eorum salute vel liberatione suus auctor pertulerit.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

For even hereunto were ye called: because Christ also suffered for us, leaving us an example, that ye should follow his steps:

In Context

20Quæ enim est gloria, si peccantes, et colaphizati suffertis? sed si bene facientes patienter sustinetis, hæc est gratia apud Deum.

22qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus:

Read all of 1 Peter 2

Cross References

Psalms 85:13quia misericordia tua magna est super me, et eruisti animam meam ex inferno inferiori. + 85.13 Ex inferno inferiori. ID. Per hoc intelligimus, etc., usque ad hæc sunt opiniones, non assertiones. 1

Matthew 11:29Tollite jugum meum super vos, et discite a me, quia mitis sum, et humilis corde: et invenietis requiem animabus vestris. + 11.29 Tollite jugum, etc. Jugum Christi, Evangelium est, quod Judæos et gentes in una fide conjungit. Tollite super vos. Id est, in honore habete: non subtus, ut contemnatis. Qui laboratis, difficultate legis, et onerati peccatis, scilicet, reficiam, si jugum tollitis, id est, præcepta mea. Et quid jugo ejus suavius? quid onere levius? probabilem fieri, abstinere a malo, bonum velle, amare omnes, æterna sequi, præsentibus non capi, nolle alii facere quod pati non vis. Discite a me. Docente verbo et exemplo, ut sitis humiles mentibus, mites moribus. Humiles, ut neminem contemnant; mites, ut nullum lædant. Corde, ut idem extra in opere sit et in corde, ne lateat serpens in specie columbæ.

Mark 8:34Et convocata turba cum discipulis suis, dixit eis: Si quis vult me sequi, deneget semetipsum: et tollat crucem suam, et sequatur me. + 8.34 Si quis vult, etc. BEDA. Postquam mysterium suæ passionis et resurrectionis ostendit, hortatur omnes ad imitandum passionis exemplum, et omnibus salutem promittit animarum. Sed perfectioribus, quanta passurus quod a mortuis resurrecturus esset aperuit, formam tribuens prædicandi, ut scilicet, pro suo quisque modo instruatur, neque infirmis altiora committantur. Deneget. Non valet apprehendere quod ultra ipsum est si nescierit mactare quod est. Nisi quis a semetipso deficiat, ad Deum, qui supra ipsum est, non appropinquat. Tollat crucem. Vel per abstinentiam macerando corpus, vel per compassionem animum. De corpore dicit Paulus: Castigo corpus meum, et in servitutem redigo II Cor. 9., etc. Idem de compassione animi: Quis infirmatur, et ego non infirmor? II Cor. 11.

Luke 14:26Si quis venit ad me, et non odit patrem suum, et matrem, et uxorem, et filios, et fratres, et sorores, adhuc autem et animam suam, non potest meus esse discipulus. + 14.26 Si quis venit. Simul et odisse et diligere possumus: ut et cognitione conjunctos, et divino præcepto diligamus, et quos adversarios in via Dei patimur, odiendo et fugiendo nesciamus. Adhuc. Tunc bene animam odimus, cum ejus carnalibus desideriis non acquiescimus, sed reluctamur et frangimus.

John 13:15Exemplum enim dedi vobis, ut quemadmodum ego feci vobis, ita et vos faciatis.

Acts 9:16Ego enim ostendam illi quanta oporteat eum pro nomine meo pati.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study 1 Peter 2:21

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← 1 Peter 2:201 Peter 21 Peter 2:22 →