1 Peter 2:20
Quæ enim est gloria, si peccantes, et colaphizati suffertis? sed si bene facientes patienter sustinetis, hæc est gratia apud Deum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Matthew 5:47Et si salutaveritis fratres vestros tantum, quid amplius facitis? nonne et ethnici hoc faciunt? + 5.47 Et si salutaveritis. Si pro his tantum oraveritis, qui aliqua affinitate vobis sint conjuncti, quid amplius habet beneficium vestrum quam infidelium? Oportet fratres diligere, et humiliter salutare: sed parum est.
Mark 14:65Et cœperunt quidam conspuere eum, et velare faciem ejus, et colaphis eum cædere, et dicere ei: Prophetiza: et ministri alapis eum cædebant. + 14.65 Velare faciem, etc. Non ut scelera eorum non videat, sed, ut ipsi quondam Moysi fecerunt, a se gratiam cognitionis ejus abscondant. Hoc velamentum usque hodie manet super cor eorum, quod in Christum credentibus est ablatum. Unde eo moriente velut templum scissum est, et sancta sanctorum arcana patefacta. Alapis eum cædebant. BEDA. Qui tunc cæsus est alapis, et nunc cæditur blasphemiis falsorum Christianorum. Qui consumptus salivis infidelium, nunc vesanis fidelium opprobriis exhonoratur.
Romans 12:1Obsecro itaque vos fratres per misericordiam Dei, ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem, sanctam, Deo placentem, rationabile obsequium vestrum. + 12.1 Obsecro vos. Hucusque satis utramque partem humiliavit, et gloriam de priori statu annulavit, modo quasi finito negotio deinceps ad moralitatem tendit. Obsecro vos. Hucusque ne alter adversus alterum superbiret; hinc ut alter de alterius utilitate laboret. Obsecro per, etc. Id est per apostolatum misericorditer a Deo mihi commissum, vel misericordiam a Deo vobis factam et exhibitam. Hostiam, etc. AUG., lib. 10, de Civit., cap. 6. Verum sacrificium est omne opus quod agitur, etc, usque ad adjungit dicens: Sed reformamini in novitate mentis vestræ, etc.
Ephesians 5:10probantes quid sit beneplacitum Deo:
1 Peter 2:19Hæc est enim gratia, si propter Dei conscientiam sustinet quis tristitias, patiens injuste. + 2.19 Si propter conscientiam Dei. Si propter Deum scientem bonam intentionem aliquis patiens a Domino verberatur injuste, cum ei bene serviat, et sustineat, id est leves reputet tristitias, hæc est gratia, et per hoc efficitur gratus Deo, et hoc exigit gratia fidei. Patiens injuste. Si injuste patimini, gratiam Dei acquiritis. Nam si vos suffertis patienter pœnas illatas a dominis, vos dico peccantes nolendo obedire eis et colaphizati ab ipsis dominis, id est sæpe correcti ab illis, ut per colaphos ad obediendum inducamim, quæ gratia erit vobis inde? Nihil, propter hoc accipietis a Deo.
1 Peter 3:17Melius est enim benefacientes (si voluntas Dei velit) pati, quam malefacientes. + 3.17 Melius est. BEDA. Ita debetis calumniatores pati et confundere, etc., usque ad removetur et æternæ ultioni præparatur.