The Bible Software
bible.software1 Peter1 Peter 2 › 1 Peter 2:3

1 Peter 2:3

si tamen gustastis quoniam dulcis est Dominus. + 2.3 Si tamen gustastis. ID. Hoc pacto purgata cordis malitia, vitalem Christi alimoniam concupiscite, si, quanta sit divina dulcedo, sapitis. Nam qui nihil de ejus dulcedine gustat, non est mirum si hunc terrestribus desideriis sordidare non evitat.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

If so be ye have tasted that the Lord is gracious.

In Context

2sicut modo geniti infantes, rationabile, sine dolo lac concupiscite: ut in eo crescatis in salutem: + 2.2 Sicut modo geniti. BEDA. Quia sic renati estis, et filii æterni facti, tales estote per studium bonæ conversationis, quales sunt infantes recenter nati per naturam ætatis. Rationabile. Estote infantes per malitiam remotam, rationabiles tamen per sapientiam: nec ratio aliqua ad versutias sæculi vos trahat, sed sine dolo sitis; unde: Estote prudentes sicut serpentes Matth. 10., etc. Lac concupiscite. BEDA. Tangit illos qui ad audiendas sacras lectiones fastidiosi adveniunt, ignari illius sitis et esuriei, de qua Dominus ait: Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam Matth. 5.. Ideoque tardius ad perfecta salutis incrementa perveniunt, quo possint solido cibo verbi refici, id est, arcana cognoscere divina, vel majora facere bona. Ut in eo crescatis. Ut etiam bene discendo, per sacra Dominicæ incarnationis perveniatis ad contemplationem divinæ majestatis.

4Ad quem accedentes lapidem vivum, ab hominibus quidem reprobatum, a Deo autem electum, et honorificatum:

Read all of 1 Peter 2

Cross References

Psalms 24:8Dulcis et rectus Dominus; propter hoc legem dabit delinquentibus in via. + 24.8 Dulcis. ID. Quia omnia priora dimittit, ubi gratia sine meritis. Rectus. Quia post misericordiam, etc., usque ad Dulcis, quia suavia dat; rectus, quia corrigit. Propter hoc. CASS. Quia dulcis et rectus; non ex crudelitate, sed benignitate. In via. Id est, fide, vel præceptis Dei. Vel in via hujus vitæ, ubi recte vivendum, dabit legem. 1

Psalms 63:5ut sagittent in occultis immaculatum. 1

Zechariah 9:17Quid enim bonum ejus est, et quid pulchrum ejus, nisi frumentum electorum, et vinum germinans virgines?]

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study 1 Peter 2:3

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← 1 Peter 2:21 Peter 21 Peter 2:4 →