The Bible Software
bible.software1 Peter1 Peter 3 › 1 Peter 3:4

1 Peter 3:4

sed qui absconditus est cordis homo, in incorruptibilitate quieti, et modesti spiritus, qui est in conspectu Dei locuples.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

But let it be the hidden man of the heart, in that which is not corruptible, even the ornament of a meek and quiet spirit, which is in the sight of God of great price.

In Context

3Quarum non sit extrinsecus capillatura, aut circumdatio auri, aut indumenti vestimentorum cultus: + 3.3 Quarum non sit. Ordo verborum est iste: quarum cultus non sit capillatura, aut aurum circumdans, aut non sit cultus vestimentorum indumenti, id est, non sint festiva vestimenta quibus induantur. Sed sit vobis ornatus homo cordis interior soli Deo notus, incorruptibilitate spiritus: spiritus dico quieti ab impugnatione vitiorum et modesti, ne superbiat, qui talis spiritus, etsi hominibus non patet, tamen in conspectu Dei est dives.

5Sic enim aliquando et sanctæ mulieres, sperantes in Deo, ornabant se, subjectæ propriis viris.

Read all of 1 Peter 3

Cross References

Psalms 25:9Ne perdas cum impiis, Deus, animam meam, et cum viris sanguinum vitam meam: + 25.9 Ne perdas. CASS. Et si modo simul esse pateris, ne simul perdas. CASS. Ne perdas in futuro cum impiis, quibus hic non communico. 1

Psalms 51:6Dilexisti omnia verba præcipitationis; lingua dolosa. + 51.6 Lingua dolosa. Ibid. Id est, dolosa verba fallaciæ ministra, aliud in corde gestantium, aliud in ore promentium. 1

Psalms 147:6Mittit crystallum suam sicut buccellas: ante faciem frigoris ejus quis sustinebit? + 147.6 Mittit sicut bucellas, etc. Alias, ut frusta panis, ut pascant alios, ut prædicent veritatem, quam impugnant. Omnes, unus panis; singuli, frusta; unde: Multi unus panis sumus in Christo I Cor. 10.. Paulus crystallum fuit, durus et nitidus: durus, quia persecutus Ecclesiam; nitidus, quia in lege peritus. Hanc autem Deus solvit, et factus est panis, qui veritatem docuit. Sed nisi solvat, Ante faciem ejus Dei quis sustinebit? Alias, subsistet. AUG. Frigus est, qui deserit, non vocat, non infundit gratiam: et quis alius solvet? Nullus. Unde Apostolus: Quis me liberabit de corpore mortis hujus? Rom. 7. Quasi dicat: Frigesco, nullus solvit, nisi gratia Dei emittat verbum suum. 1

Psalms 149:4Quia beneplacitum est Domino in populo suo, et exaltabit mansuetos in salutem. + 149.4 Quia beneplacitum est Domino. ID. In prima conditione rerum legimus omnia placuisse Deo, etc., usque ad vel cum parem angelis faciet. 1

Isaiah 29:19Et addent mites in Domino lætitiam, et pauperes homines in Sancto Israël exsultabunt;

Isaiah 61:1[Spiritus Domini super me, eo quod unxerit Dominus me; ad annuntiandum mansuetis misit me, ut mederer contritis corde, et prædicarem captivis indulgentiam, et clausis apertionem; + 61.1 Spiritus Domini HIER. Christus secundum humanitatem qui supra dixerat, Ego Dominus, in tempore congregabo eos, etc. Quod unxerit me: oleo lætitiæ, abundantia gratiæ. ID. Hæc unctio in baptismate completa est, quia Spiritus Domini in specie columbæ descendit, et mansit in illo. Ad annuntiandum. Septuaginta: Ad evangelizandum pauperibus. Apertionem, scilicet resolutionem; sic enim Symmachus apertius transtulit.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study 1 Peter 3:4

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← 1 Peter 3:31 Peter 31 Peter 3:5 →