Isaiah 61:1
[Spiritus Domini super me, eo quod unxerit Dominus me; ad annuntiandum mansuetis misit me, ut mederer contritis corde, et prædicarem captivis indulgentiam, et clausis apertionem; + 61.1 Spiritus Domini HIER. Christus secundum humanitatem qui supra dixerat, Ego Dominus, in tempore congregabo eos, etc. Quod unxerit me: oleo lætitiæ, abundantia gratiæ. ID. Hæc unctio in baptismate completa est, quia Spiritus Domini in specie columbæ descendit, et mansit in illo. Ad annuntiandum. Septuaginta: Ad evangelizandum pauperibus. Apertionem, scilicet resolutionem; sic enim Symmachus apertius transtulit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 29:7et oleum unctionis fundes super caput ejus: atque hoc ritu consecrabitur.
Psalms 2:6Ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion, montem sanctum ejus, prædicans præceptum ejus. + 2.6 Ego autem. CASS. Secundo, inducit verba ejus de omnipotenti regno et inenarrabili generatione sua, ubi de divinitate et humanitate ejus discimus. Rex. ID. Sic et reges terræ ab eo constituti. Prædicans super Sion, sic et prophetæ, Filius, sic et Isræl, Genui te. Hoc soli Christo. 1
Psalms 25:9Ne perdas cum impiis, Deus, animam meam, et cum viris sanguinum vitam meam: + 25.9 Ne perdas. CASS. Et si modo simul esse pateris, ne simul perdas. CASS. Ne perdas in futuro cum impiis, quibus hic non communico. 1
Psalms 45:7Conturbatæ sunt gentes, et inclinata sunt regna: dedit vocem suam, mota est terra. + 45.7 Dedit. Quasi magnum præmium. Vocem. Prædicationem, ad quam tremuit terrenus. Tremet metu judicis. 1
Psalms 68:7Non erubescant in me qui exspectant te, Domine, Domine virtutum; non confundantur super me qui quærunt te, Deus Israël. + 68.7 Non erubescant. Ibid. Quæ solverit, exponit; hic ostendit quod superius de membris dixerat. AUG. Non erubescant, id est, non dicatur eis: Ubi est Christus vester? vel non prematur Ecclesia, ut filii erubescant. Qui exspectant. CAS. Quod oculis videre non potuerunt prophetæ et justi. Ne ergo aliter eveniat quam Spiritus sanctus per eos prædixit, sequitur: Deus virtutum, cui nihil est impossibile. Deus Isræl. AUG. Ut qui Deitatem ejus intueri possunt, non seducantur infirmitate ejus carnali. 1
Psalms 102:20Benedicite Domino, omnes angeli ejus: potentes virtute, facientes verbum illius, ad audiendam vocem sermonum ejus. 1