Petri i 4:12
Carissimi, nolite peregrinari in fervore, qui ad tentationem vobis fit, quasi novi aliquid vobis contingat: + 4.12 Charissimi, nolite. Si patimini fervorem tribulationum quæ contra rationem inferuntur ad vestram probationem et gloriam, non ideo putetis vos esse exsules a membris Christi, et nolite mirari de illatis malis, ut per illa tentet vos Deus et probet, quia antiquum et frequens est electos Dei pro æterna salute in præsenti adversa pati.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Isaiah 28:21Sicut enim in monte divisionum stabit Dominus; sicut in valle quæ est in Gabaon irascetur, ut faciat opus suum, alienum opus ejus: ut operetur opus suum, peregrinum est opus ejus ab eo. + 28.21 Sicut enim. Philisthæos congregatos superveniens David auxilio Domini, divisit vivos a mortuis et perversa loca dispersit; unde locus ille Baalphrasim nomen accepit. Alienum opus. ID. Opus proprium Dei est misereri, parcere, condonare. Non suum, sed alienum est, irasci, punire. GREG. In mundum veniet, ut faciat opus suum, scilicet ut redimat genus humanum; sed ab ipso est alienum opus ejus; non convenit enim Deitati conspui, flagellari, crucifigi.
1 Corinthians 3:13uniuscujusque opus manifestum erit: dies enim Domini declarabit, quia in igne revelabitur: et uniuscujusque opus quale sit, ignis probabit. + 3.13 Dies enim. Hic, dies est hominis pro nutu suo agentis, sed in judicio vel morte cujusque, dies est Domini secundum merita judicantis, imo et hic judicium incipit a domo Dei, id est, a salvandis incipit pœna, quæ consummabitur in reprobis. Ideo enim puniuntur electi, ut ibi non puniantur. In quo die est ignis tribulationis quo uritur amor rerum temporalium, dum contristantur de amissis, unde et dicitur: Tribulationem carnis habebunt hujusmodi. Ignis vero extremi judicii tam diu durabit, quousque purgati sint qui salvandi erunt. Ignis probabit. Duos ignes futuros legimus. Unum æternum, quo æternaliter punientur reprobi, qui sequetur judicium. Alterum qui præcedet, quo exuretur facies mundi hujus, qui emendabit eos qui superædificaverunt lignum, fenum, stipulam. Qui autem aurum, argentum, lapides pretiosos de utroque igne securi sunt.
1 Thessalonians 3:2et misimus Timotheum fratrem nostrum, et ministrum Dei in Evangelio Christi, ad confirmandos vos, et exhortandos pro fide vestra: + 3.2 Ad confirmandos vos. Propter hoc ipse venire desideraverat.
1 Peter 1:6In quo exsultabis, modicum nunc si oportet contristari in variis tentationibus: + 1.6 Nunc, si oportet. Si, id est quamvis oporteat. Vel, si oportet contristari, non deficiamus.
1 Peter 5:9cui resistite fortes in fide: scientes eamdem passionem ei quæ in mundo est vestræ fraternitati fieri. + 5.9 Scientes. BEDA. Tanto majorem habete fiduciam, etc., usque ad pudeat vos solos præ omnibus non posse pati.