The Bible Software
bible.software › Corinthios i › Corinthios i 3 › Corinthios i 3:13

Corinthios i 3:13

uniuscujusque opus manifestum erit: dies enim Domini declarabit, quia in igne revelabitur: et uniuscujusque opus quale sit, ignis probabit. + 3.13 Dies enim. Hic, dies est hominis pro nutu suo agentis, sed in judicio vel morte cujusque, dies est Domini secundum merita judicantis, imo et hic judicium incipit a domo Dei, id est, a salvandis incipit pœna, quæ consummabitur in reprobis. Ideo enim puniuntur electi, ut ibi non puniantur. In quo die est ignis tribulationis quo uritur amor rerum temporalium, dum contristantur de amissis, unde et dicitur: Tribulationem carnis habebunt hujusmodi. Ignis vero extremi judicii tam diu durabit, quousque purgati sint qui salvandi erunt. Ignis probabit. Duos ignes futuros legimus. Unum æternum, quo æternaliter punientur reprobi, qui sequetur judicium. Alterum qui præcedet, quo exuretur facies mundi hujus, qui emendabit eos qui superædificaverunt lignum, fenum, stipulam. Qui autem aurum, argentum, lapides pretiosos de utroque igne securi sunt.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Every man’s work shall be made manifest: for the day shall declare it, because it shall be revealed by fire; and the fire shall try every man’s work of what sort it is.

In Context

12Si quis autem superædificat super fundamentum hoc, aurum, argentum, lapides pretiosos, ligna, fœnum, stipulam, + 3.12 Si quis autem. In auro, argento, lapidibus pretiosis præclara doctrina significatur, in tribus aliis vana doctrina signatur, quæ si modo fallit, in igne apparebit: quia ardebit bona permanente, et erit ei bonæ, scilicet doctrinæ merces vita æterna. Ligna, fenum, stipulam. Non hæc de malis operibus accipienda sunt quasi fides sine operibus salvet, quod non est. AUG., in psal. 30. Non sibi polliceatur quisquam habens nefaria opera regnum Dei, etc., usque ad peccata minima atque levissima, quæ ignis facile consumat.

14Si cujus opus manserit quod superædificavit, mercedem accipiet. + 3.14 Mercedem. Non solum post finem, sed et in hac vita habet requiem suæ animæ contemnentis omnia.

Read all of Corinthios i 3

Cross References

Isaiah 8:20ad legem magis et ad testimonium. Quod si non dixerint juxta verbum hoc, non erit eis matutina lux. + 8.20 Non eris eis. ID. Hoc est si populus iste noluerit veritatem a Domino quærere, non habebit Christum, scilicet lumen veritatis, quam negligit.

Jeremiah 23:29Numquid non verba mea sunt quasi ignis, dicit Dominus, et quasi malleus conterens petram? + 23.29 Nunquid non verba mea? Quod in priori populo prophetæ mentiebantur, etc., usque ad minatur ergo Dominus contra hujusmodi magistros se esse venturum. Quasi ignis. De ecclesiasticis viris scriptum est, quod malleus et securis non sunt audita in domo Domini.

Zechariah 13:9Et ducam tertiam partem per ignem, et uram eos sicut uritur argentum, et probabo eos sicut probatur aurum. Ipse vocabit nomen meum, et ego exaudiam eum. Dicam: Populus meus es: et ipse dicet: Dominus Deus meus.

Luke 2:35et tuam ipsius animam pertransibit gladius ut revelentur ex multis cordibus cogitationes. + 2.35 Gladius. BEDA. Dolor Dominicæ passionis, etc., usque ad zizania germinare conspicit. Ut revelentur. Ante erat incertum qui Judæorum Christi gratiam reciperent, qui conspuerent: sed audita nativitate revelantur cogitationes, et Herodes et alii turbantur, quidam ad Christi magisterium accedunt.

Romans 2:16in die, cum judicabit Deus occulta hominum, secundum Evangelium meum per Jesum Christum.

1 Corinthians 3:14Si cujus opus manserit quod superædificavit, mercedem accipiet. + 3.14 Mercedem. Non solum post finem, sed et in hac vita habet requiem suæ animæ contemnentis omnia.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Corinthios i 3:13

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Corinthios i 3:12Corinthios i 3Corinthios i 3:14 →