1 Peter 5:9
cui resistite fortes in fide: scientes eamdem passionem ei quæ in mundo est vestræ fraternitati fieri. + 5.9 Scientes. BEDA. Tanto majorem habete fiduciam, etc., usque ad pudeat vos solos præ omnibus non posse pati.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Luke 22:32ego autem rogavi pro te ut non deficiat fides tua: et tu aliquando conversus, confirma fratres tuos. + 22.32 Ego autem rogavi. Non ut tenteris, sed ne deficiat fides tua, ut post lapsum negationis ad pristinum statum pœnitendo resurgas. Utile est enim sanctis et tentationibus examinari, ut vel tentati quam fortes fuerint appareat, vel cognita per tentationem sua infirmitate fortiores fieri discant, et sic cum probati fuerint accipiant coronam vitæ.
Acts 14:22Et cum constituissent illis per singulas ecclesias presbyteros, et orassent cum jejunationibus, commendaverunt eos Domino, in quem crediderunt.
Ephesians 4:27Nolite locum dare diabolo: + 4.27 Nolite, etc. Duæ sunt portæ quibus diabolus intrat: cupiditas et timor de terrenis. Eisdem in contrarium versis Deus intrat. Illi sunt claudendæ, isti aperiendæ.
Ephesians 6:16in omnibus sumentes scutum fidei, in quo possitis omnia tela nequissimi ignea extinguere: + 6.16 Scutum fidei. Fides est scutum, sub quo tuta est justitia, sicut sub munimine omnium virtutum, quod protenditur ante omnia arma et quod primo omnium impugnat diabolus.
1 Thessalonians 2:15qui et Dominum occiderunt Jesum, et prophetas, et nos persecuti sunt, et Deo non placent, et omnibus hominibus adversantur,
1 Timothy 6:12Certa bonum certamen fidei, apprehende vitam æternam, in qua vocatus es, et confessus bonam confessionem coram multis testibus.