The Bible Software
bible.software1 Peter1 Peter 4 › 1 Peter 4:17

1 Peter 4:17

quoniam tempus est ut incipiat judicium a domo Dei. Si autem primum a nobis, quis finis eorum, qui non credunt Dei Evangelio? + 4.17 Quoniam tempus, etc. BEDA. Ideo patiendum est pro nomine Christi, etc., usque ad reprobi vero nunc ducunt in bonis suis dies suos, et in puncto ad inferna descendent Job. 21..

Vulgata (Latina)

In The King James Version

For the time is come that judgment must begin at the house of God: and if it first begin at us, what shall the end be of them that obey not the gospel of God?

In Context

16Si autem ut christianus, non erubescat: glorificet autem Deum in isto nomine:

18et si justus vix salvabitur, impius et peccator ubi parebunt? + 4.18 Et si justus, etc. ID. De Proverbiis hoc sumptum est juxta veterem editionem. In nostra quæ secundum Hebraicam veritatem, ita est: Si justus in terra recipit, quanto magis impius et peccator? id est, si tanta est fragilitas moralis vitæ, ut nec justi quidem (qui in cœlo coronandi sunt) hanc sine tribulationibus propter innumerabilem vitiatæ naturæ labem transeant: quanto magis hi qui cœlestis gloriæ sunt exsortes, certum damnationis suæ perpetuæ exitium spectant! AUG. Quæritis causam quare justus vix in Dei judicio salvus esse possit, et quare? nisi quia Dei justitiam tantam esse certum est, ut interdum quæ videntur in hominibus nostro judicio esse justa, judicio Dei inveniuntur injusta, secundum illud: Homo videt in facie, Deus autem intuetur cor I Reg. 16.. BEDA. Non est laboriosum Deo liberare justum; sed ut ostendatur quod merito fuerit damnata tota humana natura, non vult facile de tanto malo ipse Deus liberare: propter quod et peccata proclivia sunt et laboriosa justitia, nisi amantibus: sed charitas quæ homines amantes facit, ex Deo est.

Read all of 1 Peter 4

Cross References

Jeremiah 25:29quia ecce in civitate in qua invocatum est nomen meum ego incipiam affligere, et vos quasi innocentes et immunes eritis? non eritis immunes: gladium enim ego voco super omnes habitatores terræ, dicit Dominus exercituum.

Ezekiel 9:6senem, adolescentulum et virginem, parvulum et mulieres interficite usque ad internecionem: omnem autem super quem videritis thau, ne occidatis: et a sanctuario meo incipite. Cœperunt ergo a viris senioribus, qui erant ante faciem domus.

Malachi 3:5Et accedam ad vos in judicio, et ero testis velox maleficis, et adulteris, et perjuris, et qui calumniantur mercedem mercenarii, viduas et pupillos, et opprimunt peregrinum, nec timuerunt me, dicit Dominus exercituum.

Matthew 11:20Tunc cœpit exprobrare civitatibus, in quibus factæ sunt plurimæ virtutes ejus, quia non egissent pœnitentiam: + 11.20 Tunc. Qui hactenus Judæos communiter increpavit, nunc nominatim civitates exprimit, quæ frequenter audita doctrina et visis tot signis credere noluerunt, quibus non optat mala, sed prædicit ventura

Luke 12:47Ille autem servus qui cognovit voluntatem domini sui, et non præparavit, et non facit secundum voluntatem ejus, vapulabit multis:

Romans 2:9Tribulatio et angustia in omnem animam hominis operantis malum, Judæi primum, et Græci: + 2.9 Tribulatio et angustia. Interim in anima sola ante judicium, post judicium autem ira et indignatio. In omnem. Quod supra indefinite, ibi: His autem qui, hic universaliter, ut includat Judæum et gentilem. Animam dicit, quia de incredulo agit anima, pro cujus perfidia arctabitur spirituali pœna. Judæi primum. AMBR. Judæum semper anteponit: quia sicut credens honorificentior est propter Abraham, ita diffidens pejus tractandus est, quia promissa patribus refutavit.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study 1 Peter 4:17

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← 1 Peter 4:161 Peter 41 Peter 4:18 →