Matthew 11:20
Tunc cœpit exprobrare civitatibus, in quibus factæ sunt plurimæ virtutes ejus, quia non egissent pœnitentiam: + 11.20 Tunc. Qui hactenus Judæos communiter increpavit, nunc nominatim civitates exprimit, quæ frequenter audita doctrina et visis tot signis credere noluerunt, quibus non optat mala, sed prædicit ventura
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Isaiah 1:2[Audite, cæli, et auribus percipe, terra, quoniam Dominus locutus est. Filios enutrivi, et exaltavi; ipsi autem spreverunt me. + 1.2 Audite, cœli, etc. ID., ibid. Supra quis Propheta, etc., usque ad cum hoc potestatis Dei sit, nec terrenæ intelligentiæ. Dominus locutus est. ID., ibid. Non vobis, sed mihi, ut quod in spiritu audivi referam vobis, qui ipsum audire non meremini. Filios enutrivi. ID., ibid. Quod dicit: Ego eos adoptavi in filios, etc., usque ad unde: Dedit eis potestatem filios Dei fieri.
Micah 6:1[Audite quæ Dominus loquitur: Surge, contende judicio adversum montes, et audiant colles vocem tuam.
Matthew 21:28Quid autem vobis videtur? Homo quidam habebat duos filios, et accedens ad primum, dixit: Fili, vade hodie, operare in vinea mea. + 21.28 Homo quidam habebat duos filios, et accedens, etc. Facta sacerdotibus cauta responsione, statim infert parabolam, quæ et illos impietatis arguat, et ad gentes regnum Dei transferendum doceat.
Mark 16:14Novissime recumbentibus illis undecim apparuit: et exprobravit incredulitatem eorum et duritiam cordis: quia iis, qui viderant eum resurrexisse, non crediderunt. + 16.14 Novissime, etc. BEDA. Quadragesimo die, quando erat jam ab eis recessurus in cœlum, hoc eis maxime, etc., usque ad: Euntes in mundum universum, prædicate Evangelium. Duritiam cordis, etc. HIER. Ut succedat cor carneum charitate plenum: hinc quod catervæ martyrum mortem hujus sæculi libenter affectant, quia norunt pro temporali interitu perpetuo se esse victuros.
Acts 17:20nova enim quædam infers auribus nostris: volumus ergo scire quidnam velint hæc esse.
James 1:5Si quis autem vestrum indiget sapientia, postulet a Deo, qui dat omnibus affluenter, et non improperat: et dabitur ei.