The Bible Software
bible.software › Petri i › Petri i 4 › Petri i 4:18

Petri i 4:18

et si justus vix salvabitur, impius et peccator ubi parebunt? + 4.18 Et si justus, etc. ID. De Proverbiis hoc sumptum est juxta veterem editionem. In nostra quæ secundum Hebraicam veritatem, ita est: Si justus in terra recipit, quanto magis impius et peccator? id est, si tanta est fragilitas moralis vitæ, ut nec justi quidem (qui in cœlo coronandi sunt) hanc sine tribulationibus propter innumerabilem vitiatæ naturæ labem transeant: quanto magis hi qui cœlestis gloriæ sunt exsortes, certum damnationis suæ perpetuæ exitium spectant! AUG. Quæritis causam quare justus vix in Dei judicio salvus esse possit, et quare? nisi quia Dei justitiam tantam esse certum est, ut interdum quæ videntur in hominibus nostro judicio esse justa, judicio Dei inveniuntur injusta, secundum illud: Homo videt in facie, Deus autem intuetur cor I Reg. 16.. BEDA. Non est laboriosum Deo liberare justum; sed ut ostendatur quod merito fuerit damnata tota humana natura, non vult facile de tanto malo ipse Deus liberare: propter quod et peccata proclivia sunt et laboriosa justitia, nisi amantibus: sed charitas quæ homines amantes facit, ex Deo est.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And if the righteous scarcely be saved, where shall the ungodly and the sinner appear?

In Context

17quoniam tempus est ut incipiat judicium a domo Dei. Si autem primum a nobis, quis finis eorum, qui non credunt Dei Evangelio? + 4.17 Quoniam tempus, etc. BEDA. Ideo patiendum est pro nomine Christi, etc., usque ad reprobi vero nunc ducunt in bonis suis dies suos, et in puncto ad inferna descendent Job. 21..

19Itaque et hi, qui patiuntur secundum voluntatem Dei, fideli Creatori commendent animas suas in benefactis. + 4.19 Commendent animas suas, etc. Et quia incipit judicium a domo Domini, et per multas tribulationes oportet ingredi in regnum Dei, itaque hoc restat illis passuris: ut quando patiuntur secundum quod Deus vult, id est propter justitiam, commendent animas suas Deo, nil de se præsumentes, ut et hic, secundum quod vult, purget, et in futuro beatificet, quia fidelis est bona reddendo illis quos creavit. Patiuntur dico in benefactis, non propter peccata.

Read all of Petri i 4

Cross References

Genesis 13:13Homines autem Sodomitæ pessimi erant, et peccatores coram Domino nimis. + 13.13 Coram Domino. Cui crimen puniendum committitur: nam et hominibus manifestum crimen, sed non puniendum.

Psalms 1:4Non sic impii, non sic; sed tamquam pulvis quem projicit ventus a facie terræ. + 1.4 Non sic impii. Hic de ultione iniquorum adversos terret, horum formido gratiora facit præmissa. A facie terræ. AUG. Stabilitatis æternæ, quia ut hæc terra nutrit et continet hominem, ita illa interiorem. 1

Jeremiah 25:29quia ecce in civitate in qua invocatum est nomen meum ego incipiam affligere, et vos quasi innocentes et immunes eritis? non eritis immunes: gladium enim ego voco super omnes habitatores terræ, dicit Dominus exercituum.

Zechariah 13:9Et ducam tertiam partem per ignem, et uram eos sicut uritur argentum, et probabo eos sicut probatur aurum. Ipse vocabit nomen meum, et ego exaudiam eum. Dicam: Populus meus es: et ipse dicet: Dominus Deus meus.

Mark 13:20Et nisi breviasset Dominus dies, non fuisset salva omnis caro: sed propter electos, quos elegit, breviavit dies.

Luke 23:31Quia si in viridi ligno hæc faciunt, in arido quid fiet? + 23.31 Quia si in viridi ligno. Viride lignum Christus et sui electi, aridum impii et peccatores, unde ait: Si ergo ego qui peccatum non feci, qui lignum vitæ merito appellatus duodenos fructus gratiæ per singulos menses affero, sine igne passionis de hoc mundo non exeo, quæ tormenta manent illos qui fructibus sunt vacui, insuper et lignum vitæ flammis dare non timent? Et si nunc est tempus, ut incipiat judicium de domo Dei, et omnes qui volunt pie vivere Christo persecutionem patiuntur, qui finis eorum qui non credunt Evangelio? I Petr. IV; I Tim. 3..

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Petri i 4:18

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Petri i 4:17Petri i 4Petri i 4:19 →