Petri i 5:10
Deus autem omnis gratiæ, qui vocavit nos in æternam suam gloriam in Christo Jesu, modicum passos ipse perficiet, confirmabit, solidabitque.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
11Ipsi gloria, et imperium in sæcula sæculorum. Amen.
Cross References
Exodus 34:6Quo transeunte coram eo, ait: Dominator Domine Deus, misericors et clemens, patiens et multæ miserationis, ac verax,
Micah 7:18Quis, Deus, similis tui, qui aufers iniquitatem, et transis peccatum reliquiarum hæreditatis tuæ? Non immittet ultra furorem suum, quoniam volens misericordiam est.
Zechariah 10:12Confortabo eos in Domino, et in nomine ejus ambulabunt, dicit Dominus.]
Romans 5:20Lex autem subintravit ut abundaret delictum. Ubi autem abundavit delictum, superabundavit gratia: + 5.20 Lex autem, etc. Ostenderat Christum dimittere omnia peccata tam originalia quam actualia: hic addit quod et a peccato legis liberat, id est prævaricatione, ut Judæi Christo magis sint obnoxii; quasi dicat: Prima est justificatio, lex autem latenter intravit. AMBR. Dicit hic Apostolus quid provenerit data lege, etc., usque ad Deus omnia dimisit. Lex autem subintravit. Natis in peccatis datur lex ad domandam superbiam quasi: Non deest qui jubeat, sed deest qui impleat, quia in peccato natus implere non potest: ideo natus est Christus, id est gratia quæ sanaret. Ut abundaret delictum. Ut scilicet qui in sordibus erat prævaricando magis sordesceret, ut mediocris pædagogum haberet, perfectus signum, et durus sentiret flagellum. Superabundavit. Quia et gratia Christi etiam his proficit quos diabolus vincere non potuit: et quia peccatum ad tempus regnavit, gratia in æternum.
Romans 9:11Cum enim nondum nati fuissent, aut aliquid boni egissent, aut mali (ut secundum electionem propositum Dei maneret), + 9.11 Cum enim nondum nati. Rebecca habuit promissionem hanc: Major serviet minori, id est Esau, persequendo Jacob, ei proficiet.