1 Samuel 1:21
Ascendit autem vir ejus Elcana, et omnis domus ejus, ut immolaret Domino hostiam solemnem, et votum suum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Deuteronomy 12:6et offeretis in loco illo holocausta et victimas vestras, decimas et primitias manuum vestrarum, et vota atque donaria, primogenita boum et ovium. + 12.6 Decimas et primitias, etc. AUG., quæst. 18. Quærendum est quomodo jubeat decimationes omnium fructuum et primitiva omnium pecorum non manducari, nisi in civitate ubi templum erat, cum eas Levitis dari in lege præceperit.
Joshua 24:15Sin autem malum vobis videtur ut Domino serviatis, optio vobis datur: eligite hodie quod placet, cui servire potissimum debeatis: utrum diis, quibus servierunt patres vestri in Mesopotamia, an diis Amorrhæorum, in quorum terra habitatis: ego autem et domus mea serviemus Domino.
Psalms 101:2[Domine, exaudi orationem meam, et clamor meus ad te veniat. + 101.2 Domine, exaudi orationem meam. CASS. Quintus psalmus pœnitentiæ; quartus qui oratio dicitur. Prima pars, captatio deprecativa. Et clamor. Oratio crevit in clamorem. Veniat, non obstent nubes, quæ iniquis. ID. Epimone per tres versus, id est crebra repetitio sententiæ. 1