1 Samuel 12:21
Et nolite declinare post vana, quæ non proderunt vobis, neque eruent vos, quia vana sunt.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Deuteronomy 30:17Si autem aversum fuerit cor tuum, et audire nolueris, atque errore deceptus adoraveris deos alienos, et servieris eis:
2 Kings 17:15Et abjecerunt legitima ejus, et pactum quod pepigit cum patribus eorum, et testificationes quibus contestatus est eos: secutique sunt vanitates, et vane egerunt: et secuti sunt gentes quæ erant per circuitum eorum, super quibus præceperat Dominus eis ut non facerent sicut et illæ faciebant.
Isaiah 41:23Annuntiate quæ ventura sunt in futurum, et sciemus quia dii estis vos; bene quoque aut male, si potestis, facite, et loquamur et videamus simul. + 41.23 Si potestis. Neque dæmones possunt, nisi Dei permissione, quod assident idolis, quia nec porcos, nec sancti Job jumenta potuerunt disperdere sine Dei permissione. Paulus quoque tradidit Satanæ quosdam.
Isaiah 44:9Plastæ idoli omnes nihil sunt, et amantissima eorum non proderunt eis. Ipsi sunt testes eorum, quia non vident, neque intelligunt, ut confundantur.
Isaiah 46:7Portant illum in humeris gestantes, et ponentes in loco suo, et stabit, ac de loco suo non movebitur: sed et cum clamaverint ad eum, non audiet; de tribulatione non salvabit eos.
Jeremiah 2:13Duo enim mala fecit populus meus: me dereliquerunt fontem aquæ vivæ, et foderunt sibi cisternas, cisternas dissipatas, quia continere non valent aquas. + 2.13 Me dereliquerunt. Qui præceptum dedi dicens: Ego sum Dominus Deus tuus qui eduxi te de terra Ægypti. Et secundum quod in eodem loco scriptum est: Non sint tibi dii alieni in conspectu meo, pro quo secutus est dæmones. Fontem aquæ vivæ. ID. Fons perpetuus est et vitales habet aquas. Cisternæ et lacus de torrentibus et aquis turbidis complentur impluviis.