The Bible Software
bible.softwareIsaiahIsaiah 41 › Isaiah 41:23

Isaiah 41:23

Annuntiate quæ ventura sunt in futurum, et sciemus quia dii estis vos; bene quoque aut male, si potestis, facite, et loquamur et videamus simul. + 41.23 Si potestis. Neque dæmones possunt, nisi Dei permissione, quod assident idolis, quia nec porcos, nec sancti Job jumenta potuerunt disperdere sine Dei permissione. Paulus quoque tradidit Satanæ quosdam.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Shew the things that are to come hereafter, that we may know that ye are gods: yea, do good, or do evil, that we may be dismayed, and behold it together.

In Context

22Accedant, et nuntient nobis quæcumque ventura sunt; priora quæ fuerunt, nuntiate, et ponemus cor nostrum, et sciemus novissima eorum; et quæ ventura sunt, indicate nobis. + 41.22 Annuntiate. ID. Significat quia idola nec audiendi nec respondendi habent facultatem, etc., usque ad patet quod idola post adventum Christi vocem amiserunt.

24Ecce vos estis ex nihilo, et opus vestrum ex eo quod non est: abominatio est qui elegit vos.

Read all of Isaiah 41

Cross References

Isaiah 19:12Ubi nunc sunt sapientes tui? annuntient tibi, et indicent quid cogitaverit Dominus exercituum super Ægyptum.

Isaiah 44:7Quis similis mei? vocet, et annuntiet: et ordinem exponat mihi, ex quo constitui populum antiquum; ventura et quæ futura sunt annuntient eis.

Isaiah 45:7formans lucem et creans tenebras, faciens pacem et creans malum: ego Dominus faciens omnia hæc. + 45.7 Tenebras. Noctem vel captivitatem. Quasi pœnitentes misertus a captivitate reduco; iratus peccantes captivo. Malum. ID. Bellum, scilicet afflictionem secundum quod dicitur: Sufficit diei malitia sua. Confundantur ergo qui Deum malorum conditorem arbitrantur. Hic enim malum non contrarium bono, sed pro afflictione ponitur et bello.

Isaiah 46:9Recordamini prioris sæculi, quoniam ego sum Deus, et non est ultra deus, nec est similis mei.

John 13:19Amodo dico vobis, priusquam fiat: ut cum factum fuerit, credatis quia ego sum. + 13.19 Amodo dico vobis. Quasi dicat: Hucusque toleravi et tacui, sed jam noto proditorem antequam fiat quod mox faciendum est, uti cum factum fuerit credatis quia ego sum ille de quo Scriptura illa prædixit.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Isaiah 41:23

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Isaiah 41:22Isaiah 41Isaiah 41:24 →