The Bible Software
bible.softwareExodusExodus 12 › Exodus 12:5

Exodus 12:5

Erit autem agnus absque macula, masculus, anniculus: juxta quem ritum tolletis et hædum. + 12.5 Erit autem, etc. AUG., quæst. 42 in Exod., tom. 3. Movere potest illa locutio, etc., usque ad quid illo præcepto figuratum sit. Juxta quem ritum, etc. Allegorice. Quia de justis et peccatoribus Christus carnem assumpsit, ut nemo de venia desperaret. Vel quia Christus Judæis hædus erat, dicentibus: Hic homo peccator est Joan. 9., nobis autem agnus absque macula. Vel quia in similitudine carnis peccati apparuit et pro peccato mortuus est, cum peccatum non haberet I Petr. 2.. STRAB. Decima die Aprilis Hierosolymam venit, sequenti vero die exceptus est a turbis cum ramis palmarum et divinis laudibus. Tribus reliquis custoditus est a Judæis usque ad quartam decimam diem, id est, usque ad quintam feriam, qua cum apostolis cœnavit, et post traditus est.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Your lamb shall be without blemish, a male of the first year: ye shall take it out from the sheep, or from the goats:

In Context

4Sin autem minor est numerus ut sufficere possit ad vescendum agnum, assumet vicinum suum qui junctus est domui suæ, juxta numerum animarum quæ sufficere possunt ad esum agni.

6Et servabitis eum usque ad quartamdecimam diem mensis hujus: immolabitque eum universa multitudo filiorum Israël ad vesperam.

Read all of Exodus 12

Cross References

Leviticus 1:3si holocaustum fuerit ejus oblatio, ac de armento: masculum immaculatum offeret ad ostium tabernaculi testimonii, ad placandum sibi Dominum: + 1.3 De armento, etc. ISID. Primum sacrificium est vitulus, id est Christus, de armento, id est de patriarcharum stirpe progenitus, qui aratro suæ crucis terram carnis nostræ perdomuit, et Spiritus sancti semen virtutum fruge ditavit. ORIG., ut supra. Vitulus superbus, caro nostra, etc., usque ad oleum autem charitatis et pacis et aliarum virtutum non habuerunt. Ad placandum, etc. Juxta LXX autem hoc acceptum dicit offerenti, scilicet si enim acceptum nobis vere sit, et cor nostrum recte judicans, nullique adhærens passioni, munus ad suscipiendum dignum probaverit: tunc orare in conspectu Domini, id est remissionem possumus obtinere. Unde coram ipso suadebimus corda nostra, quia si reprehenderit nos cor nostrum, scimus quia major est Deus corde nostro, et cognoscit omnia, etc.

Leviticus 22:18Loquere ad Aaron et filios ejus, et ad omnes filios Israël, dicesque ad eos: Homo de domo Israël, et de advenis qui habitant apud vos, qui obtulerit oblationem suam, vel vota solvens, vel sponte offerens, quidquid illud obtulerit in holocaustum Domini, + 22.18 Homo de domo Isræl, etc. Ad litteram quoque, si offeras bovem vel ovem aut capram, aut aliquid hujusmodi, sacerdotibus primitias dando, vel pauperes pascendo, vel divina ædificia constituendo, vel aliquid quod pertineat ad ipsum Deum faciendo ideo enim holocaustum dicitur, impolluta sit hæc oblatio; non tamen pollutionem nominat, ut spiritualem intelligamus pollutionem quæ est ex rapina, injustitia, avaritia, et hujusmodi.

Numbers 7:39bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum:

1 Samuel 13:1Filius unius anni erat Saul cum regnare cœpisset: duobus autem annis regnavit super Israël. + 13.1 Filius unius anni, etc. RAB. Per anticipationem dicit de Isboseth filio Saul, etc., usque ad et non toto tempore vitæ suæ populum judicaverat ut alii.

Malachi 1:14Maledictus dolosus qui habet in grege suo masculum, et votum faciens immolat debile Domino: quia rex magnus ego, dicit Dominus exercituum, et nomen meum horribile in gentibus.

Hebrews 9:13Si enim sanguis hircorum et taurorum, et cinis vitulæ aspersus inquinatos sanctificat ad emundationem carnis: + 9.13 Si enim sanguis. Quod per Christum potuerit esse redemptio, a minori probat, quia per illa legalia fiebat mundatio corporalis. Hircorum. Hircus Christum significat, per similitudinem carnis peccati. Taurus dicitur Christus, quia duorum Testamentorum cornibus ventilat inimicos. Ad emundationem carnis, id est, ut caro emundata sit propter legis præceptum; sed in Christo est perfectio.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Exodus 12:5

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Exodus 12:4Exodus 12Exodus 12:6 →