1 Samuel 13:22
Cumque venisset dies prælii, non est inventus ensis et lancea in manu totius populi qui erat cum Saule et Jonatha, excepto Saul et Jonatha filio ejus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
23Egressa est autem statio Philisthiim, ut transcenderet in Machmas.
Cross References
Judges 5:8Nova bella elegit Dominus, et portas hostium ipse subvertit: clypeus et hasta si apparuerint in quadraginta millibus Israël.]
1 Samuel 17:50Prævaluitque David adversum Philisthæum in funda et lapide, percussumque Philisthæum interfecit. Cumque gladium non haberet in manu David,
1 Corinthians 1:27sed quæ stulta sunt mundi elegit Deus, ut confundat sapientes: et infirma mundi elegit Deus, ut confundat fortia: + 1.27 Sed quæ stulta. Ecce contra ordinationem Dei faciunt aperte, quia sapientiam sæculi jactant, cum Deus humilitatem proponat. Venit enim humilis Deus quærens humiles, non altos. Qui etsi primum elegerit pauperes, indoctos, infirmos, non tamen relinquit sapientes, divites, nobiles, sed si eos primos eligeret, merito talium rerum sibi viderentur eligi; et ita in eis esset superbia qua homo cecidit. Nisi fideliter præcederet piscator, non humilis sequeretur orator. Unde Nathanæl doctus, in apostolum non est electus.