The Bible Software
bible.software1 Samuel1 Samuel 17 › 1 Samuel 17:21

1 Samuel 17:21

Direxerat enim aciem Israël, sed et Philisthiim ex adverso fuerant præparati. + 17.21 Direxerat enim aciem Isræl, sed Philisthiim. Pugna Philisthinorum contra Isræl, pugna dæmonum contra Ecclesiam accipi potest. Goliath vero superbiam diaboli significat: quam David, id est Christus, singulari certamine prostravit et populum Dei eripuit. Qui leonem et ursum necavit, diabolum scilicet et Antichristum, alterum nunc latenter insidiantem, alterum postea manifeste sævientem. Provocavit superbia humilitatem, diabolus Christum. Accepit arma bellica David quæ pro ætate et parva statura portare non potuit, et abjecit. Accepit quinque lapides de flumine et posuit in vase pastorali: his armatus vicit. Sic Christus tempore revelationis Novi Testamenti insinuandæ et commendandæ gratiæ, deposuit corporalia sacramenta legis, quæ non sunt imposita gentibus, quæ in veteri lege legimus et non observamus, sed ad aliquam significationem præmissa et posita intelligimus: hæc deposuit tanquam onera legis, et ipsam legem accepit. Quinque enim lapides, quinque libros Mosi significant. Tulit quinque lapides de flumine, id est de hoc sæculo. Labitur enim mortale sæculum. Erant tanquam in flumine lapides in primo populo. Illic vacabant, et nihil proderant. Transibat supra fluvius. Sed David accepit gratiam, ut lex esset utilis quæ sine gratia impleri non potest. Plenitudo enim legis charitas est Rom. 13.. Quia ergo legem gratia facit impleri, significatur enim gratia lacte, hoc est enim in carne gratuitum; ubi vero mater non quærit accipere, sed dare, gratis dat, et contristatur si desit qui accipiat. Ostendit David legem sine gratia operari non posse; cum illos quinque lapides, quibus significatur lex in quinque libris, conjungere volens gratiæ, posuit in vase pastorali, quo lac solebat mulgeri. His armatus processit contra superbum. Tulit lapidem unum, et dejecit unum, in fronte percussit et cecidit ex eo loco corporis ubi signum Christi non habuit. Quinque accepit, unum misit. Quinque libri electi sunt, sed unitas vincit. Plenitudo ergo legis charitas, ut ait Apostolus. Sufferentes invicem in dilectione, solliciti servare unitatem Spiritus in vinculo pacis Eph. 4.. Illo dejecto, gladium abstulit, caput illi abscidit. Christus diabolum de suis membris occidit, quando crediderunt magi, quos ille in manu habebat, et de quibus alios trucidabat, convertentes linguas suas contra diabolum, et sic Goliæ gladio suo caput abscinditur.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

For Israel and the Philistines had put the battle in array, army against army.

In Context

20Surrexit itaque David mane, et commendavit gregem custodi: et onustus abiit, sicut præceperat ei Isai. Et venit ad locum Magala, et ad exercitum, qui egressus ad pugnam vociferatus erat in certamine.

22Derelinquens ergo David vasa quæ attulerat sub manu custodis ad sarcinas, cucurrit ad locum certaminis, et interrogabat si omnia recte agerentur erga fratres suos.

Read all of 1 Samuel 17

Cross References

Ruth 1:2Ipse vocabatur Elimelech, et uxor ejus Noëmi: et duo filii, alter Mahalon, et alter Chelion, Ephrathæi de Bethlehem Juda. Ingressique regionem Moabitidem, morabantur ibi. + 1.2 Mahalon. Qui de fenestra vel a principio. Hic est chorus prophetarum per quos de fenestra primum fidei lumen in orbem processit: qui etiam veri luminis, id est Christi, primi prædicatores fuerunt. Chelion, consummatio. Hi sunt apostoli qui ænigmata prophetarum ad consummationem pleni intellectus perduxerunt. Hi merito Ephrathæi et de Bethlehem Juda orti sunt: qui cœlesti pane satiati per prædicationem Evangelii fructum prædicationis collegerunt. Ephrathæus enim frugifer, Bethlehem domus panis, Juda confessio interpretatur, unde: Vos date illis manum. Item, Euntes prædicate Evangelium regni Dei. Et alibi: Elegi vos de mundo ut eatis, et fructum faciatis Marc. 6, XVI; Joan. 16..

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study 1 Samuel 17:21

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← 1 Samuel 17:201 Samuel 171 Samuel 17:22 →