The Bible Software
bible.softwareI SamuelisI Samuelis 2 › I Samuelis 2:19

I Samuelis 2:19

Et tunicam parvam faciebat ei mater sua, quam afferebat statutis diebus, ascendens cum viro suo, ut immolaret hostiam solemnem. + 2.19 Tunicam. Tunica quam faciebat Anna, id est gratia, et puero tradebat; inceptiva doctrina est, qua fideles prima rudimenta accipiunt, unde: Lac vobis potum dedi, non escam I Cor. 3.. Superhumerale vero lineum, castitatem et continentiam cum bonis operibus signat. Qui enim Domino ministrare desiderat, necesse est ut caste et continenter vivat, et bonis operibus se exerceat.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Moreover his mother made him a little coat, and brought it to him from year to year, when she came up with her husband to offer the yearly sacrifice.

In Context

18Samuel autem ministrabat ante faciem Domini, puer accinctus ephod lineo.

20Et benedixit Heli Elcanæ et uxori ejus: dixitque ei: Reddat tibi Dominus semen de muliere hac, pro fœnore quod commodasti Domino. Et abierunt in locum suum.

Read all of I Samuelis 2

Cross References

Exodus 23:14Tribus vicibus per singulos annos mihi festa celebrabitis. + 23.14 Tribus vicibus per singulos a mos, etc. Fidem scilicet sanctæ Trinitatis hic exigit Deus: in Pascha enim immolatur Filius, in Pentecoste datur Spiritus sanctus, in Scenopegia paternæ majestatis potentia declaratur. Tribus vicibus per singulos annos, etc. RAB. Hoc est omni tempore præsentis vitæ et in sanctæ Trinitatis confessione, per fidem et spem et charitatem bonorum operum obsequia Deo creatori vestro exhibebitis. Pascha enim celebramus mense novorum, cum per sanguinem Agni immaculati ab Ægyptia servitute liberati, per spirituales aquas de veteri homine in novum transimus, non in vetustate litteræ, sed in novitate spiritus, quo in terram promissionis per gratiam Christi pervenimus. Solemnitatem vero mensis primitivorum celebramus, cum operum nostrorum, voluntatum, et sermonum primitias Domino consecramus; solemnitatem quoque in exitu anni, quando congregatis frugibus, id est virtutum fructibus, ad finem vitæ et introitum regni cœlestis pervenire contendimus; in tabernaculis septem diebus commemorantes, quia per omne tempus vitæ præsentis peregrinos nos esse agnoscimus, nec requiem hic, sed in futuro requirimus, sedulo curantes ne in conspectu Dei vacui appareamus. Solemnitatem quoque, etc. RAB. Maturis scilicet, frugibus, quando fructus totius anni collecti sunt, in septembri scilicet quem Hebræi Chaldaico vocabulo thisri, Macedones vocant. In cujus principio Judæi feriantes amplius tuba canunt quam in cæteris mensibus, et plura offerunt, in quo dies expiationum, et dies scenopegiæ quinto decimo die, qui est solemnitas Tabernaculorum.

1 Samuel 1:21Ascendit autem vir ejus Elcana, et omnis domus ejus, ut immolaret Domino hostiam solemnem, et votum suum.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study I Samuelis 2:19

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← I Samuelis 2:18I Samuelis 2I Samuelis 2:20 →