The Bible Software
bible.software › I Samuelis › I Samuelis 2 › I Samuelis 2:20

I Samuelis 2:20

Et benedixit Heli Elcanæ et uxori ejus: dixitque ei: Reddat tibi Dominus semen de muliere hac, pro fœnore quod commodasti Domino. Et abierunt in locum suum.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And Eli blessed Elkanah and his wife, and said, The LORD give thee seed of this woman for the loan which is lent to the LORD. And they went unto their own home.

In Context

19Et tunicam parvam faciebat ei mater sua, quam afferebat statutis diebus, ascendens cum viro suo, ut immolaret hostiam solemnem. + 2.19 Tunicam. Tunica quam faciebat Anna, id est gratia, et puero tradebat; inceptiva doctrina est, qua fideles prima rudimenta accipiunt, unde: Lac vobis potum dedi, non escam I Cor. 3.. Superhumerale vero lineum, castitatem et continentiam cum bonis operibus signat. Qui enim Domino ministrare desiderat, necesse est ut caste et continenter vivat, et bonis operibus se exerceat.

21Visitavit ergo Dominus Annam, et concepit, et peperit tres filios, et duas filias: et magnificatus est puer Samuel apud Dominum.

Read all of I Samuelis 2

Cross References

Genesis 27:27Accessit, et osculatus est eum. Statimque ut sensit vestimentorum illius fragrantiam, benedicens illi, ait: [Ecce odor filii mei sicut odor agri pleni, cui benedixit Dominus. + 27.27 Benedicens, ait, etc. GREG., hom. 6 in Ezech. Alter ad venandum mittitur, etc., usque ad quæ major foras exiens reliquit intus. GREG., ibid. Isaac, caligantibus oculis, Jacob filium nesciens benedixit; quæ ventura erant prævidit, et qui præsens assisteret, nescivit. Constat enim quia Judæi, qui plene legem didicerunt, adventum Christi cognoverunt. Unde Matth. 2, Herodes a principibus sacerdotum inquirit ubi Christus nasceretur; cui protinus responderunt, In Bethlehem. Prius ergo noverant quem passionis tempore cum despicerent, ignorabant; quorum notitia prior, et ignorantia posterior, Isaac caligante signatur; qui dum Jacob benediceret, quid in futuro ei eveniret prævidebat, sed quod præsens assisteret nesciebat. Sic Judæorum populus prophetiæ mysteria accepit, sed cæcos oculos in contemplatione tenuit, quia præsentem non vidit, de quo multa in futuro prævidit. Ante se enim positum cernere non valuit, cujus adventus potentiam longe ante nuntiavit. GREG., hom. 10 in Ezech., tom. 2 Isaac filium nescit, quem benedixit, etc., usque ad et quia per quosdam in contemplationem surgit, per quosdam in activæ vitæ opera pinguescit. Sequitur:

Ruth 2:12Reddat tibi Dominus pro opere tuo, et plenam mercedem recipias a Domino Deo Israël, ad quem venisti, et sub cujus confugisti alas.

1 Samuel 1:11et votum vovit, dicens: Domine exercituum, si respiciens videris afflictionem famulæ tuæ, et recordatus mei fueris, nec oblitus ancillæ tuæ, dederisque servæ tuæ sexum virilem: dabo eum Domino omnibus diebus vitæ ejus, et novacula non ascendet super caput ejus.

1 Samuel 1:28Idcirco et ego commodavi eum Domino cunctis diebus quibus fuerit commodatus Domino. Et adoraverunt ibi Dominum. Et oravit Anna, et ait:

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study I Samuelis 2:20

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← I Samuelis 2:19I Samuelis 2I Samuelis 2:21 →