The Bible Software
bible.softwareI SamuelisI Samuelis 2 › I Samuelis 2:3

I Samuelis 2:3

Nolite multiplicare loqui sublimia gloriantes; recedant vetera de ore vestro: quia Deus scientiarum Dominus est, et ipsi præparantur cogitationes. + 2.3 Nolite. Redarguit Judæos et sapientes sæculi, extollentes se contra scientiam Dei. Salomon: Altiora te ne quæsieris, et alibi: Deus in cœlo, et tu super terram: sint pauci sermones tui. Vetera, etc. Quæ ad veterem hominem, id est, carnalem conversationem pertinent, scientiam inquirite, quæ non est nisi a Deo: quia ipse est scientiarum Dominus, in quo sunt omnes thesauri sapientiæ. Ipsi præparantur. Quia aufert se a cogitationibus, quæ sunt sine intellectu, vel ipsi præparantur cogitationes, id est manifestantur. Unde: Dominus novit cogitationes hominum. Deus scientiarum. RAB., ubi supra. Ipse vos scit, etc., usque ad et ab illo non sunt a quo homines sunt.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Talk no more so exceeding proudly; let not arrogancy come out of your mouth: for the LORD is a God of knowledge, and by him actions are weighed.

In Context

2Non est sanctus, ut est Dominus, neque enim est alius extra te, et non est fortis sicut Deus noster. + 2.2 Non est sanctus. RAB. Præter te, Domine, quia nemo fit nisi a te, et si sint, qui dicuntur dii multi, et Domini multi, nullus tamen eorum naturaliter est id quod Deus est; quia ipse est solus, qui ait: Ego sum qui sum Exod. 3.. Umbra enim ad comparationem corporis non est, vel fumus ad comparationem ignis. Ut est Dominus. ID. Non dicit nisi Dominus: Sed nullus est sicut Dominus, sanctus et sanctificans, justus et justificans.

4Arcus fortium superatus est, et infirmi accincti sunt robore. + 2.4 RAB. Id est, intentio eorum, qui sibi potentes esse videntur, ut sine Dei auxilio divina possint implere mandata. Et infirmi. RAB. Qui in Dei pietate confidunt, dicunt: Miserere mei, Deus, quoniam infirmus sum Psal. 6.. Infirmus erat gentilis populus, quando a testamento Dei alienus, nunc autem præcinctus robore, cum indutus scuto fidei et galea salutis, et gladio spiritus, poterit ignea tela diaboli exstinguere.

Read all of I Samuelis 2

Cross References

Joshua 22:22Fortissimus Deus Dominus, fortissimus Deus Dominus, ipse novit, et Israël simul intelliget: si prævaricationis animo hoc altare construximus, non custodiat nos, sed puniat nos in præsenti:

1 Samuel 16:7Et dixit Dominus ad Samuelem: Ne respicias vultum ejus, neque altitudinem staturæ ejus: quoniam abjeci eum, nec juxta intuitum hominis ego judico: homo enim videt ea quæ parent, Dominus autem intuetur cor. + 16.7 Ne respicias. Reprobatis majoribus filiis Isai minimus ad regnum eligitur, quia spreto Judaico sacerdotio, et regno prioris populi, Christus caput minoris populi, rex et sacerdos factus est.

Job 31:6appendat me in statera justa, et sciat Deus simplicitatem meam. + 31.6 Appendat, quasi diceret: Quantum ad modum humanæ vitæ mala in me non video; sed nisi mediator appareat, qui omnes excedit, quantum a vera simplicitate distem, non cognosco. In statera justa. Stateræ nomine mediator Dei et hominum, etc., usque ad si vitam simplicem vere tenuisset.

Psalms 94:4Quia in manu ejus sunt omnes fines terræ, et altitudines montium ipsius sunt; + 94.4 Quia in manu ejus, etc. CASS. Post magnitudinem Domini prædictam, venit ad clementiam. 1

Psalms 147:5Qui dat nivem sicut lanam; nebulam sicut cinerem spargit. + 147.5 Qui dat nivem, etc. AUG. Terræ. Frigescente enim charitate, etc., usque ad et hos dum vocat ad pœnitentiam, nebulam sicut cinerem spargit. ID. Nebulam sicut cinerem spargit, etc. Cinis ad pœnitentiam pertinet, etc., usque ad et qui prædestinavit et ad pœnitentiam vocavit. Ad litteram: Spargit Deus nivem quasi lanam, nebulam ut cinerem, crystallum facit ut frusta candidi panis. Est enim crystallum species quædam in modum vitri, sed candida est: dicitur autem esse nix glacie indurata per multos annos, ut resolvi non possit. Crystallum suam, etc. Id est obstinatos, qui non facile ut nix solvuntur. 1

Proverbs 16:2Omnes viæ hominis patent oculis ejus; spirituum ponderator est Dominus. + 16.2 Omnes viæ. Ita actiones omnium bonorum, scilicet, et malorum quid in occulto cogitent, certa lance discernit, unde subdit.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study I Samuelis 2:3

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← I Samuelis 2:2I Samuelis 2I Samuelis 2:4 →