bible.software › I Samuelis › I Samuelis 2 › I Samuelis 2:4
I Samuelis 2:4
Arcus fortium superatus est, et infirmi accincti sunt robore. + 2.4 RAB. Id est, intentio eorum, qui sibi potentes esse videntur, ut sine Dei auxilio divina possint implere mandata. Et infirmi. RAB. Qui in Dei pietate confidunt, dicunt: Miserere mei, Deus, quoniam infirmus sum Psal. 6.. Infirmus erat gentilis populus, quando a testamento Dei alienus, nunc autem præcinctus robore, cum indutus scuto fidei et galea salutis, et gladio spiritus, poterit ignea tela diaboli exstinguere.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
The bows of the mighty men are broken, and they that stumbled are girded with strength.
In Context
3Nolite multiplicare loqui sublimia gloriantes; recedant vetera de ore vestro: quia Deus scientiarum Dominus est, et ipsi præparantur cogitationes. + 2.3 Nolite. Redarguit Judæos et sapientes sæculi, extollentes se contra scientiam Dei. Salomon: Altiora te ne quæsieris, et alibi: Deus in cœlo, et tu super terram: sint pauci sermones tui. Vetera, etc. Quæ ad veterem hominem, id est, carnalem conversationem pertinent, scientiam inquirite, quæ non est nisi a Deo: quia ipse est scientiarum Dominus, in quo sunt omnes thesauri sapientiæ. Ipsi præparantur. Quia aufert se a cogitationibus, quæ sunt sine intellectu, vel ipsi præparantur cogitationes, id est manifestantur. Unde: Dominus novit cogitationes hominum. Deus scientiarum. RAB., ubi supra. Ipse vos scit, etc., usque ad et ab illo non sunt a quo homines sunt.
5Repleti prius, pro panibus se locaverunt: et famelici saturati sunt, donec sterilis peperit plurimos: et quæ multos habebat filios, infirmata est. + 2.5 Saturati prius pro panibus. Repleti prius Judæi, scilicet mysteriis eloquiorum pro panibus se locaverunt, id est, separaverunt a Deo: vel a propriis sedibus evulserunt, ne reciperent Evangelium agens de pane qui de cœlo descendit. Repleti iidem, qui et potentes, id est Isrælitæ quibus credita sunt eloquia Dei, sed ancillæ filii, minorati sunt, qui se subtraxerunt, nec in Salvatorem crediderunt, et in ipsis panibus, id est divinis eloquiis tantum terrena senserunt. Gentes autem quibus non est data lex, postquam per Novum Testamentum ad illa eloquia venerunt, multum esuriendo terram transierunt, quia in eis non terrena, sed cœlestia sapuerunt. In Græco ita: Pleni panibus minorati sunt, et esurientes transierunt terram. Et famelici. Id est, gentiles prius egentes, panem verbi Dei jam gustant, quoniam suavis est. Tandiu pasti sunt scientia Dei. Sterilis peperit. In septenario universitas Ecclesiæ designatur, unde et Joannes scribit septem ecclesiis, ad unius plenitudinem se scribere ostendens; unde: Sapientia ædificavit sibi domum, et suffulsit columnas septem Prov. 9.. Sterilis erat in gentibus Ecclesia, antequam iste fetus quem cernimus oriretur. Cernimus etiam terrenam Jerusalem fecundam, nunc infirmatam: quia quicunque in ea filii liberi erant virtutis ejus: nunc vero ibi quoniam littera est, spiritus non est: amissa virtute infirmata est. RAB. Plurimos in Hebræo et in LXX habetur septem. Judæi dicunt, quod nato Samuele, mortuus est primogenitus filius Phenennæ: et singulis Annæ nascentibus filiis, singuli Phenennæ sunt mortui. Sed Phenenna habuit septem: Anna vero quinque. Sed Hebræi duos filios Samuelis annumerant Annæ filiis. ID. Sterilem, etc., usque ad hac ejus paupertate ditati sumus.
Read all of I Samuelis 2
Cross References
Psalms 37:17Quia dixi: Nequando supergaudeant mihi inimici mei; et dum commoventur pedes mei, super me magna locuti sunt. + 37.17 Quia dixi: Ne quando supergaudeant mihi inimici mei. AUG. Item caput de infirmis pedibus, cum sit in cœlo. Non deserit illud quod habet in terra. Dum commoventur pedes mei. CASS. Si commoventur aliquando humana infirmitate, irrident impii unde dolent pii. 1
Psalms 46:10Principes populorum congregati sunt cum Deo Abraham, quoniam dii fortes terræ vehementer elevati sunt.] + 46.10 Principes populorum. CASS. Primitivi omnium gentium convenerunt credendo in Christo, quia, expulsis Judæis, gentes in filios Abrahæ succedunt, habentes promissionem, quia Judæi superbierunt. HIER., CASS. Vel dii fortes, Apostoli scilicet, quos neque mors, neque vita separabit a charitate Christi. Elevati, miraculis et doctrina.
Isaiah 10:4ne incurvemini sub vinculo, et cum interfectis cadatis? Super omnibus his non est aversus furor ejus, sed adhuc manus ejus extenta.]
Jeremiah 37:10Ergo cum recessisset exercitus Chaldæorum ab Jerusalem, propter exercitum Pharaonis,
2 Corinthians 4:9persecutionem patimur, sed non derelinquimur: dejicimur, sed non perimus:
Ephesians 6:14State ergo succincti lumbos vestros in veritate, et induti loricam justitiæ, + 6.14 Succincti lumbos vestros, etc. Id est carnales concupiscentias cingulo castitatis frenantes non simulatorie, sed in veritate, vel per charitatem. Induti loricam justitiæ. Recte lorica justitiæ comparatur, quia, sicut lorica multis circulis contexitur, ita justitia multis virtutibus constat. Aliter: Justitia loricæ potest comparari quia, sicut lorica pectus munit, ventrem stringit, femora protegit, ita justitia superfluas cogitationes quæ in pectore versari solent, repellit: ingluviem ventris stringit, luxuriam quoque opprimit.
This Verse In Other Editions
Study I Samuelis 2:4