The Bible Software
bible.softwareI SamuelisI Samuelis 2 › I Samuelis 2:9

I Samuelis 2:9

Pedes sanctorum suorum servabit, et impii in tenebris conticescent: quia non in fortitudine sua roborabitur vir.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

He will keep the feet of his saints, and the wicked shall be silent in darkness; for by strength shall no man prevail.

In Context

8Suscitat de pulvere egenum, et de stercore elevat pauperem: ut sedeat cum principibus, et solium gloriæ teneat. Domini enim sunt cardines terræ, et posuit super eos orbem. + 2.8 De pulvere. De corruptione Christum, unde: Nec dabis sanctum tuum videre corruptionem Psal. 15.. De stercore. RAB., ubi supra. Judaico populo, in quo cum se dixisset Apostolus Ecclesiam persecutum, quæ mihi, inquit, fuerunt lucra, propter Christum æstimavi stercora [detrimenta] Philip. 3. Principibus. ID. Quibus dicitur: Sedebitis super sedes duodecim, judicantes duodecim tribus Isræl Matth. 25.. Solium gloriæ. In æquitate Patris sedendo, et quia Pater omne judicium dedit Filio, et quia regni ejus non erit finis Joan. 5.. Cardines terræ. Quatuor scilicet plagæ mundi, in quibus dilatavit orbem Ecclesiæ, quæ a solis ortu usque ad occasum laudant nomen Domini Psal. 112.. Mystice, prædicatores, super quos orbis, id est, Ecclesia, fide eorum stabilitatur, de quibus dicitur: Sub quo curvantur, qui portant orbem Job. 9..

10Dominum formidabunt adversarii ejus: et super ipsos in cælis tonabit. Dominus judicabit fines terræ, et dabit imperium regi suo, et sublimabit cornu christi sui.] + 2.10 Dominum formidabunt. Quia infirmum faciet adversarium ejus. Potest ex ambiguo Græco intelligi, et adversarium suum. Cum enim Dominus possidere nos incipit, adversarius noster ipsius fit; et vincitur a nobis, non viribus nostris, quia non in virtute propria potens est vir. Dominum formidabunt. Adversarii Judæi, super quos in cœlis, id est apostolis Dominus tonavit, quando eos terruit, gehennam minando, minas signis firmando: unde multi conversi sunt. Vel formidabunt in judicio, quem hic adversantes contempserunt, super quos tonabit, dicens: Ite in ignem æternum Matth. 25.. Quod ne omnibus contingat Dominus quotidie in cœlis, id est, Scripturis et doctoribus, tonat. In cœlis. RAB. Quia justa retributio futura est in die judicii, sed interim tonat de nubibus suis, quas Spiritu sancto implevit postquam cœlos ascendit. Fines. Extrema hominis: quia non judicabuntur, quæ in melius vel deterius medio tempore commutantur, sed extrema in quibus fuerit inventus. Et dabit. Id est, Christo Imperium. Id est Ecclesiam, unde: Dabo tibi gentes hæreditatem tuam. Vel imperium, id est potestatem judicandi, quia omne judicium dedit Filio. Regi. RAB. Christiano populo cui dat virtutem regendi carnem, ut in eo vincat mundum, qui propter eum fudit sanguinem suum. Christi sui. RAB., in lib. Reg. Christiani populi, chrismate uncti: totum tamen corpus cum capite suo unus est Christus. Hæc Anna prophetavit mater Samuelis, in quo tunc figurata est mutatio veteris sacerdotii, et nunc impleta, quando infirmata est fecunda, ut novum haberet sterilis in Christo sacerdotium.

Read all of I Samuelis 2

Cross References

Deuteronomy 33:3Dilexit populos, omnes sancti in manu illius sunt: et qui appropinquant pedibus ejus, accipient de doctrina illius. + 33.3 Dilexit. Unde: Majorem hac dilectionem nemo habet, ut animam suam ponat, etc. Joan. 15.. Omnes. Sine personæ acceptione; unde: Qui timet Deum et operatur justitiam, acceptus est illi Act. 10.. Omnes sancti. Sanctificati scilicet in nomine ejus qui audierunt: Sancti estote, quoniam ego sanctus sum, etc. Lev. 19.. In manu. Id est potentia, qua proteguntur. Unde: Non rapiet quisquam de manu mea, etc. Joan. 10.. Hi per charitatem sunt unum regnum in manu Domini; unde Isaias: Et eris corona gloriæ in manu Domini, et diadema regni in manu Dei tui Isa. 62.. Et qui appropinquant, etc. Quasi: Non contristentur qui Christum in carne docentem non audierunt, quasi ab hominibus decipiantur. Per os sanctorum loquitur Christus, per pedes doctrina capitis auditur; unde: Qui vos audit, me audit, etc. Luc. 10. Vel illi appropinquant pedibus ejus ad capiendam doctrinam, qui spirituali desiderio flagrantes, evangelicis et apostolicis Scripturis die noctuque invigilant. Sed quia hæc de Novo Testamento dicta sunt, sequitur quorum voce Moyses loquitur de veteri lege dicens: Legem præcepit nobis, etc.

1 Samuel 25:26Nunc ergo, domine mi, vivit Dominus, et vivit anima tua, qui prohibuit te ne venires in sanguinem, et salvavit manum tuam tibi: et nunc fiant sicut Nabal inimici tui, et qui quærunt domino meo malum.

Job 5:24Et scies quod pacem habeat tabernaculum tuum; et visitans speciem tuam, non peccabis. + 5.24 Et scies quod pacem. GREG. Pax vel inchoata, quæ hic est concepta ex desiderio Dei; vel plena, quæ in futuro ex visione Dei. Cum ergo mens Deo vel caro menti subjugatur, tabernaculum justi, id est, corpus quod mens inhabitat, pacem habet motibus desideriorum sub justitia refrenatis. Sed nihil est hæc castitas carnis, si non adsit mentis suavitas in amore proximi. Et visitans speciem tuam non peccabis. Ibid. Species nostra est proximus, etc., usque ad quia ex semine boni operis uberes fructus prædicationis colligit; unde subditur:

Job 40:13Ossa ejus velut fistulæ æris; cartilago illius quasi laminæ ferreæ.

Psalms 33:16Oculi Domini super justos, et aures ejus in preces eorum. + 33.16 Oculi Domini, etc. ID. De retributionibus bonorum et malorum, ne in periculis justus aliqua dubietate mollescat. Oculi Domini. Nec ex infirmitate tua diffidas, quia oculi. In preces. ID. Celeritas audiendi, cum in ipsis auditor habitat. 1

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study I Samuelis 2:9

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← I Samuelis 2:8I Samuelis 2I Samuelis 2:10 →