The Bible Software
bible.softwareI SamuelisI Samuelis 2 › I Samuelis 2:8

I Samuelis 2:8

Suscitat de pulvere egenum, et de stercore elevat pauperem: ut sedeat cum principibus, et solium gloriæ teneat. Domini enim sunt cardines terræ, et posuit super eos orbem. + 2.8 De pulvere. De corruptione Christum, unde: Nec dabis sanctum tuum videre corruptionem Psal. 15.. De stercore. RAB., ubi supra. Judaico populo, in quo cum se dixisset Apostolus Ecclesiam persecutum, quæ mihi, inquit, fuerunt lucra, propter Christum æstimavi stercora [detrimenta] Philip. 3. Principibus. ID. Quibus dicitur: Sedebitis super sedes duodecim, judicantes duodecim tribus Isræl Matth. 25.. Solium gloriæ. In æquitate Patris sedendo, et quia Pater omne judicium dedit Filio, et quia regni ejus non erit finis Joan. 5.. Cardines terræ. Quatuor scilicet plagæ mundi, in quibus dilatavit orbem Ecclesiæ, quæ a solis ortu usque ad occasum laudant nomen Domini Psal. 112.. Mystice, prædicatores, super quos orbis, id est, Ecclesia, fide eorum stabilitatur, de quibus dicitur: Sub quo curvantur, qui portant orbem Job. 9..

Vulgata (Latina)

In The King James Version

He raiseth up the poor out of the dust, and lifteth up the beggar from the dunghill, to set them among princes, and to make them inherit the throne of glory: for the pillars of the earth are the LORD’S, and he hath set the world upon them.

In Context

7Dominus pauperem facit et ditat, humiliat et sublevat. + 2.7 Pauperem, etc. Jesum, qui propter nos pauper factus est, et ditat eumdem gloria resurrectionis.

9Pedes sanctorum suorum servabit, et impii in tenebris conticescent: quia non in fortitudine sua roborabitur vir.

Read all of I Samuelis 2

Cross References

Genesis 41:40Tu eris super domum meam, et ad tui oris imperium cunctus populus obediet: uno tantum regni solio te præcedam.

2 Samuel 7:8Et nunc hæc dices servo meo David: Hæc dicit Dominus exercituum: Ego tuli te de pascuis sequentem greges, ut esses dux super populum meum Israël:

Job 36:6sed non salvat impios, et judicium pauperibus tribuit.

Job 38:4Ubi eras quando ponebam fundamenta terræ? indica mihi, si habes intelligentiam.

Job 38:6Super quo bases illius solidatæ sunt? aut quis demisit lapidem angularem ejus,

Psalms 24:2Deus meus, in te confido; non erubescam. + 24.2 Confido. ID. Expertus in malis meam infirmitatem, non erubescam de inimicis. Neque irrideant me inimici: et certus sum quia in nullo sustinente patienter fallit. Supervacue. ID. Quia omnia sunt vana et infructuosa quæ a Deo sunt aliena. Vias tuas, Domine, demonstra. CASS. Viæ sunt de ordine vitæ, etc., usque ad: Dirige, ad vitam pertinet, doce ad scientiam. 1

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study I Samuelis 2:8

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← I Samuelis 2:7I Samuelis 2I Samuelis 2:9 →