1 Samuel 21:5
Et respondit David sacerdoti, et dixit ei: Equidem, si de mulieribus agitur: continuimus nos ab heri et nudiustertius quando egrediebamur, et fuerunt vasa puerorum sancta. Porro via hæc polluta est, sed et ipsa hodie sanctificabitur in vasis. + 21.5 Via. ID. In Hebræo, etc., usque ad et periculo vitæ urgente non vesceretur eis.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 19:15ait ad eos: Estote parati in diem tertium, et ne appropinquetis uxoribus vestris.
Leviticus 8:26Tollens autem de canistro azymorum, quod erat coram Domino, panem absque fermento, et collyridam conspersam oleo, laganumque, posuit super adipes, et armum dextrum, + 8.26 Canistro. LXX, canistrum: consummationis, quæ est lingua Domini, quæ præcipuam perfectamque doctrinam introduxit. Non enim venit solvere legem, sed adimplere Matth. 13.. Hæc bene canistrum dicitur propter textum doctrinæ ejus, cum multa in parabolis dixerat. Erat autem et ferculum et mensa totius doctrinæ. Recte ergo de canistro consummationis mysticum panem proponit. Panem. Apostolicam doctrinam, legalemque, et propheticam. Lex enim, et prophetæ, et apostoli memoriam ejus faciunt. Lex enim dicit: Hic est panis quem dedit vobis Dominus Exod. 26.. Propheta autem: Panis ejus dabitur, etc. Isa. 33. Prophetica autem et legalis doctrina minus nutriunt quam apostolica. Unde Paulus: Posuit Deus in ecclesia primum apostolos, deinde prophetas I Cor. 12.. Apostoli autem legis et prophetarum ducunt testimonia, per quæ eis collyrida et lagana sunt subjecta. Et armum GREG. lib. I Regist., ep. 24. Sacerdos ex præcepto legis armum dextrum, etc., usque ad et in sequentibus Moyses dicit.
Acts 9:15Dixit autem ad eum Dominus: Vade, quoniam vas electionis est mihi iste, ut portet nomen meum coram gentibus, et regibus, et filiis Israël. + 9.15 Vade, etc. Non est timendus quasi persecutor, sed amplexandus ut frater: quia mala quæ sanctis intulit, paratus est sustinere.
2 Timothy 2:20In magna autem domo non solum sunt vasa aurea, et argentea, sed et lignea, et fictilia: et quædam quidem in honorem, quædam autem in contumeliam. + 2.20 Vasa aurea et argentea. Sicut enim vasa lignea et fictilia valent ut purgentur aurea et argentea, sic mali prosunt ad profectum bonorum. Magna ergo domus, Ecclesia, in qua sunt vasa aurea et argentea, id est, boni et fideles et sancti Dei servi ubique dispersi et spirituali unitate devincti, in eadem communione sacramentorum degentes. Et vasa lignea et fictilia, id est illi qui sunt in domo, ut non sint in compage domus, nec in societate pacifica, et tamen adhuc corpore simul cum bonis.