The Bible Software
bible.software1 Samuel1 Samuel 21 › 1 Samuel 21:6

1 Samuel 21:6

Dedit ergo ei sacerdos sanctificatum panem: neque enim erat ibi panis, nisi tantum panes propositionis, qui sublati fuerant a facie Domini, ut ponerentur panes calidi. + 21.6 Dedit ergo. ID. Quantum ad prophetiam pertinet, etc., usque ad unde: Si me persecuti sunt, et vos persequentur Joan. 15..

Vulgata (Latina)

In The King James Version

So the priest gave him hallowed bread: for there was no bread there but the shewbread, that was taken from before the LORD, to put hot bread in the day when it was taken away.

In Context

5Et respondit David sacerdoti, et dixit ei: Equidem, si de mulieribus agitur: continuimus nos ab heri et nudiustertius quando egrediebamur, et fuerunt vasa puerorum sancta. Porro via hæc polluta est, sed et ipsa hodie sanctificabitur in vasis. + 21.5 Via. ID. In Hebræo, etc., usque ad et periculo vitæ urgente non vesceretur eis.

7Erat autem ibi vir quidam de servis Saul in die illa, intus in tabernaculo Domini: et nomen ejus Doëg Idumæus, potentissimus pastorum Saul. + 21.7 In tabernaculo Domini. RAB. In Heb. obligatus in conspectu Domini, forte enim voverat, quia aliquot diebus in tabernaculo Domini moraretur et vacaret orationibus. Dœg Idumæus. ID. Qui camelorum, id est, infructuosi gregis et tortuosi custos erat, etc., usque ad quia nemo potest nocere Christo sacerdotum principi, qui victor cœlos ascendit. RAB. ex Isid. Achis interpretatur, etc., usque ad intus divina virtus, tanquam barba latebat.

Read all of 1 Samuel 21

Cross References

Leviticus 24:5Accipies quoque similam, et coques ex ea duodecim panes, qui singuli habebunt duas decimas: + 24.5 Accipies quoque. BEDA, lib. I de Tabernac., cap. 7, tom. 2. Duodecim panes in mensa tabernaculi, etc., usque ad ut per labores et opera bona vitæ temporalis ad eam properemus. Coques ex ea duodecim. ORIG., hom. 13 in Exod. Sermo Domini panis est, sed multiformis, etc., usque ad panis super mensam ponitur mundam, scilicet super mentem sanctam et puram.

Mark 2:25Et ait illis: Numquam legistis quid fecerit David, quando necessitatem habuit, et esuriit ipse, et qui cum eo erant? + 2.25 Nunquam legistis, etc. Præ cæteris in medium affert Davidem, qui legis sanctimoniæ adversatus videri potuit. Facit autem hoc eo consilio quo per honorem et reverentiam quam Davidi deferebant, compescat impudentem sycophantiam, quam apostolis maligne intentarunt. Quasi diceret: An non Davidem legis servitute obstrictum meministis? Ego autem, etsi Filius hominis dicar, sabbati Dominus sum.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study 1 Samuel 21:6

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← 1 Samuel 21:51 Samuel 211 Samuel 21:7 →