I Samuelis 22:3
Et profectus est David inde in Maspha, quæ est Moab: et dixit ad regem Moab: Maneat, oro, pater meus et mater mea vobiscum, donec sciam quid faciat mihi Deus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 47:11Joseph vero patri et fratribus suis dedit possessionem in Ægypto in optimo terræ loco, Ramesses, ut præceperat Pharao. + 47.11 Joseph vero patri et fratribus suis Ramesse. Quærendum est utrum terra Ramesses ipsa sit Gessen: hanc enim petierant, et Pharao præceperat dari. ISID. Allegorice. Tradidit Joseph patri et fratribus optimam terram Gessen, præbens eis cibaria, quia fames terram oppresserat: sic et Dominus parentibus, id est patriarchis et prophetis, ex quibus est secundum carnem, sive omnibus sanctis, de quibus in Evangelio dicit Matth. 2: Hi sunt fratres mei, qui faciunt voluntatem Patris mei, his dat terram optimam, de qua dicitur psal. 26: Credo videre bona Domini in terra viventium.
Judges 11:29Factus est ergo super Jephte spiritus Domini, et circuiens Galaad et Manasse, Maspha quoque Galaad, et inde transiens ad filios Ammon, + 11.29 Et circumiens Galaad. AUG., quæst. 49 in Jud. Galaad interpretatur abjiciens, etc., usque ad quod significat dicendo et a specula Galaad transeundi et transiens ad filios Ammon.
Ruth 4:10et Ruth Moabitidem, uxorem Mahalon, in conjugium sumpserim, ut suscitem nomen defuncti in hæreditate sua, ne vocabulum ejus de familia sua ac fratribus et populo deleatur. Vos, inquam, hujus rei testes estis.
1 Samuel 3:18Indicavit itaque ei Samuel universos sermones, et non abscondit ab eo. Et ille respondit: Dominus est: quod bonum est in oculis suis faciat. + 3.18 Et non. RAB., in lib. Reg. Quia nihil ex his quæ locutus est Dominus, etc., usque ad certa causa utilitatis eorum hoc faciebat.
2 Samuel 15:25Et dixit rex ad Sadoc: Reporta arcam Dei in urbem: si invenero gratiam in oculis Domini, reducet me, et ostendet mihi eam, et tabernaculum suum. + 15.25 Sadoc. Justus is gestat personam sanctorum, qui tempore passionis Domini corpore quidem discesserunt, verum dilectione separati non sunt.
Philippians 2:23Hunc igitur spero me mittere ad vos, mox ut videro quæ circa me sunt.