The Bible Software
bible.softwareI SamuelisI Samuelis 22 › I Samuelis 22:2

I Samuelis 22:2

Et convenerunt ad eum omnes qui erant in angustia constituti, et oppressi ære alieno, et amaro animo: et factus est eorum princeps, fueruntque cum eo quasi quadringenti viri. + 22.2 Ære alieno. ID. Censu scilicet peccatorum quem diabolo persolvunt, dum exhibent membra servire iniquitati ad iniquitatem; necesse est ut tales in amaritudine animi pœnitentiam agant, et ad David veniant, id est, ad Christum cunctis gentibus desideratum, ut fiat eorum princeps. Ipse est enim judex vivorum et mortuorum, et princeps pacis, cujus regni non erit finis.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And every one that was in distress, and every one that was in debt, and every one that was discontented, gathered themselves unto him; and he became a captain over them: and there were with him about four hundred men.

In Context

1Abiit ergo David inde, et fugit in speluncam Odollam. Quod cum audissent fratres ejus, et omnis domus patris ejus, descenderunt ad eum illuc. + 22.1 Quod cum. RAB. Significavit quod Redemptor noster, peracta passione et redemptione humani generis, de Isrælitica plebe in Judæa primum Ecclesiam collocavit, de qua et carnem sumpsit. Ubi fratres ejus, id est, apostoli et domus patris ejus, id est, qui crediderunt ex Judæis, venerunt ad illum, et convenerunt ad eum omnes qui erant in angustiis constituti, etc. Quibus scilicet, ait: Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos Matth. 11..

3Et profectus est David inde in Maspha, quæ est Moab: et dixit ad regem Moab: Maneat, oro, pater meus et mater mea vobiscum, donec sciam quid faciat mihi Deus.

Read all of I Samuelis 22

Cross References

Judges 18:25Dixeruntque ei filii Dan: Cave ne ultra loquaris ad nos, et veniant ad te viri animo concitati, et ipse cum omni domo tua pereas.

1 Samuel 9:16Hac ipsa hora quæ nunc est, cras mittam virum ad te de terra Benjaminm, et unges eum ducem super populum meum Israël: et salvabit populum meum de manu Philisthinorum, quia respexi populum meum: venit enim clamor eorum ad me. + 9.16 Et unges eum ducem. Saul unctus Christum significat, qui et ipse Christus appellatus est; unde, Quare non timuisti mittere manum in Christum Domini II Reg. 1.?

1 Samuel 25:13Tunc ait David pueris suis: Accingatur unusquisque gladio suo. Et accincti sunt singuli gladiis suis, accinctusque est et David ense suo: et secuti sunt David quasi quadringenti viri: porro ducenti remanserunt ad sarcinas.

1 Samuel 30:6Et contristatus est David valde: volebat enim eum populus lapidare, quia amara erat anima uniuscujusque viri super filiis suis et filiabus: confortatus est autem David in Domino Deo suo.

1 Samuel 30:24nec audiet vos quisquam super sermone hoc: æqua enim pars erit descendentis ad prælium, et remanentis ad sarcinas, et similiter divident.

2 Samuel 17:8Et rursum intulit Chusai: Tu nosti patrem tuum, et viros qui cum eo sunt, esse fortissimos et amaro animo, veluti si ursa raptis catulis in saltu sæviat: sed et pater tuus vir bellator est, nec morabitur cum populo.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study I Samuelis 22:2

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← I Samuelis 22:1I Samuelis 22I Samuelis 22:3 →