1 Samuel 25:39
Quod cum audisset David mortuum Nabal, ait: Benedictus Dominus, qui judicavit causam opprobrii mei de manu Nabal, et servum suum custodivit a malo, et malitiam Nabal reddidit Dominus in caput ejus. Misit ergo David, et locutus est ad Abigail, ut sumeret eam sibi in uxorem.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
38Cumque pertransissent decem dies, percussit Dominus Nabal, et mortuus est.
Cross References
Judges 5:2[Qui sponte obtulistis de Israël animas vestras ad periculum, benedicite Domino.
1 Samuel 25:26Nunc ergo, domine mi, vivit Dominus, et vivit anima tua, qui prohibuit te ne venires in sanguinem, et salvavit manum tuam tibi: et nunc fiant sicut Nabal inimici tui, et qui quærunt domino meo malum.
1 Samuel 25:34Alioquin vivit Dominus Deus Israël, qui prohibuit me ne malum facerem tibi: nisi cito venisses in occursum mihi, non remansisset Nabal usque ad lucem matutinam mingens ad parietem.
2 Samuel 1:16Et ait ad eum David: Sanguis tuus super caput tuum: os enim tuum locutum est adversum te, dicens: Ego interfeci christum Domini.
2 Samuel 22:47Vivit Dominus, et benedictus Deus meus, et exaltabitur Deus fortis salutis meæ.
Esther 7:10Suspensus est itaque Aman in patibulo quod paraverat Mardochæo: et regis ira quievit.