Iudicum 5:2
[Qui sponte obtulistis de Israël animas vestras ad periculum, benedicite Domino.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Praise ye the LORD for the avenging of Israel, when the people willingly offered themselves.
In Context
Cross References
Deuteronomy 33:21Et vidit principatum suum, quod in parte sua doctor esset repositus: qui fuit cum principibus populi, et fecit justitias Domini, et judicium suum cum Israël.] + 33.21 Et vidit principatum suum, quod in parte sua. Subjectis sibi regnis et gentibus, potentia ejus apparuit, non armorum terrore, sed virtute doctrinæ. Repositus. Occultus, dum scribit leges suas in cordibus fidelium; unde ait: Vos unctionem habetis a sancto, et non necesse habetis ut aliquis doceat vos; unctio ejus docet vos de omnibus Joan. 2.. Vel, Repositus, quia in lege et prophetis in figuris latebat, et docebat absconditus, quæ manifeste in Evangelio declaravit; unde: Incipiens a Moyse et omnibus prophetis interpretabatur illis Luc. 24.. Qui fuit cum principibus populi. Adjutor, unde: Domino cooperante et sermonem confirmante sequentibus signis Marc. 16., quia ait: Sine me nihil potestis facere Joan. 15.. Fecit justitias. Id est justificans in se credentes, et tandem secundum merita judicabit cum Isræl, id est cum populo suo ad visionem Dei electo. Justitias. Justificationes credentium. Ipse enim justificat impium ex fide. Neque enim ex operibus legis justificabitur omnis caro.
2 Samuel 22:47Vivit Dominus, et benedictus Deus meus, et exaltabitur Deus fortis salutis meæ.
Nehemiah 11:2Benedixit autem populus omnibus viris qui se sponte obtulerant ut habitarent in Jerusalem.
Psalms 48:11Non videbit interitum, cum viderit sapientes morientes: simul insipiens et stultus peribunt. Et relinquent alienis divitias suas, + 48.11 Non videbit. Ibid. Id est non intelligit, etc., usque ad cum sapiens transit vitam. Vel, insipiens. Ibid. Qui non attendit. Stultus. Qui, si attendit, non cavet. Divitias CASS. Propter quas fecerunt mala. Suas: quæ non secundum Deum. 1
Psalms 97:8Flumina plaudent manu; simul montes exsultabunt 1
Psalms 110:3Confessio et magnificentia opus ejus, et justitia ejus manet in sæculum sæculi. + 110.3 Confessio et magnificentia opus ejus. CASS. Quasi confitebor, quia magna sunt opera Domini. Quælibet etiam opera sunt magna, si in eis videatur intentio et voluntas, quæ est confessio peccatorum, et magnificentia bonorum operum: et justitia, id est, merces, quæ juste datur. 1