Ii Samuelis 1:16
Et ait ad eum David: Sanguis tuus super caput tuum: os enim tuum locutum est adversum te, dicens: Ego interfeci christum Domini.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
17Planxit autem David planctum hujuscemodi super Saul, et super Jonathan filium ejus
Cross References
Leviticus 20:9Qui maledixerit patri suo, aut matri, morte moriatur: patri matrique maledixit: sanguis ejus sit super eum. + 20.9 Qui maledixerit patri suo, etc. ORIG., hom. 11 in Lev. De his superius præcepta dedit, etc., usque ad ne puniat contemptorem servum. ID. Nomen patris vel matris, etc., usque ad ad aliquam terrenam civitatem invertunt sensibus depravatis? Sanguis ejus, etc. Quia ipse est sibi causa mortis. Si sic punitur, qui carnali patri maledixerit, quomodo punietur qui Christum blasphemaverit, nec obaudivit dicenti: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, etc. Joan. 3., morte scilicet morietur, alienatus a regno cœlorum reus est: nihil enim grave, nec operosum, aut laboriosum ei præceptum est.
Leviticus 20:16Mulier, quæ succubuerit cuilibet jumento, simul interficietur cum eo: sanguis eorum sit super eos.
Deuteronomy 19:10ut non effundatur sanguis innoxius in medio terræ, quam Dominus Deus tuus dabit tibi possidendam, ne sis sanguinis reus.
Judges 9:24et scelus interfectionis septuaginta filiorum Jerobaal, et effusionem sanguinis eorum conferre in Abimelech fratrem suum, et in ceteros Sichimorum principes, qui eum adjuverant.
1 Samuel 26:9Et dixit David ad Abisai: Ne interficias eum: quis enim extendet manum suam in christum Domini, et innocens erit?
2 Samuel 3:28Quod cum audisset David rem jam gestam, ait: Mundus ego sum, et regnum meum apud Dominum usque in sempiternum, a sanguine Abner filii Ner: