1 Samuel 30:21
Venit autem David ad ducentos viros qui lassi substiterant, nec sequi potuerant David, et residere eos jusserat in torrente Besor: qui egressi sunt obviam David et populo qui erat cum eo. Accedens autem David ad populum, salutavit eos pacifice. + 30.21 Substiterant. Ducenti lassi viri, qui cum sarcinis sunt relicti, significant infirmos Ecclesiæ, qui cum spiritualibus viris currere nequeunt in via, sed quia fidem habent et opus bonum servant, a Christo præmium beatitudinis cum perfectis præcipiunt.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
20Et tulit universos greges et armenta, et minavit ante faciem suam: dixeruntque: Hæc est præda David.
Cross References
1 Samuel 17:18et decem formellas casei has deferes ad tribunum: et fratres tuos visitabis, si recte agant: et cum quibus ordinati sunt, disce.
1 Samuel 30:10Persecutus est autem David ipse, et quadringenti viri: substiterant enim ducenti, qui lassi transire non poterant torrentem Besor.
1 Peter 3:8In fine autem omnes unanimes, compatientes fraternitatis amatores, misericordes, modesti, humiles: