I Samuelis 4:2
et instruxerunt aciem contra Israël. Inito autem certamine, terga vertit Israël Philisthæis: et cæsa sunt in illo certamine passim per agros, quasi quatuor millia virorum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Numbers 14:45Descenditque Amalecites et Chananæus, qui habitabat in monte: et percutiens eos atque concidens, persecutus est eos usque Horma.
Joshua 7:12Nec poterit Israël stare ante hostes suos, eosque fugiet: quia pollutus est anathemate. Non ero ultra vobiscum, donec conteratis eum qui hujus sceleris reus est.
1 Samuel 17:21Direxerat enim aciem Israël, sed et Philisthiim ex adverso fuerant præparati. + 17.21 Direxerat enim aciem Isræl, sed Philisthiim. Pugna Philisthinorum contra Isræl, pugna dæmonum contra Ecclesiam accipi potest. Goliath vero superbiam diaboli significat: quam David, id est Christus, singulari certamine prostravit et populum Dei eripuit. Qui leonem et ursum necavit, diabolum scilicet et Antichristum, alterum nunc latenter insidiantem, alterum postea manifeste sævientem. Provocavit superbia humilitatem, diabolus Christum. Accepit arma bellica David quæ pro ætate et parva statura portare non potuit, et abjecit. Accepit quinque lapides de flumine et posuit in vase pastorali: his armatus vicit. Sic Christus tempore revelationis Novi Testamenti insinuandæ et commendandæ gratiæ, deposuit corporalia sacramenta legis, quæ non sunt imposita gentibus, quæ in veteri lege legimus et non observamus, sed ad aliquam significationem præmissa et posita intelligimus: hæc deposuit tanquam onera legis, et ipsam legem accepit. Quinque enim lapides, quinque libros Mosi significant. Tulit quinque lapides de flumine, id est de hoc sæculo. Labitur enim mortale sæculum. Erant tanquam in flumine lapides in primo populo. Illic vacabant, et nihil proderant. Transibat supra fluvius. Sed David accepit gratiam, ut lex esset utilis quæ sine gratia impleri non potest. Plenitudo enim legis charitas est Rom. 13.. Quia ergo legem gratia facit impleri, significatur enim gratia lacte, hoc est enim in carne gratuitum; ubi vero mater non quærit accipere, sed dare, gratis dat, et contristatur si desit qui accipiat. Ostendit David legem sine gratia operari non posse; cum illos quinque lapides, quibus significatur lex in quinque libris, conjungere volens gratiæ, posuit in vase pastorali, quo lac solebat mulgeri. His armatus processit contra superbum. Tulit lapidem unum, et dejecit unum, in fronte percussit et cecidit ex eo loco corporis ubi signum Christi non habuit. Quinque accepit, unum misit. Quinque libri electi sunt, sed unitas vincit. Plenitudo ergo legis charitas, ut ait Apostolus. Sufferentes invicem in dilectione, solliciti servare unitatem Spiritus in vinculo pacis Eph. 4.. Illo dejecto, gladium abstulit, caput illi abscidit. Christus diabolum de suis membris occidit, quando crediderunt magi, quos ille in manu habebat, et de quibus alios trucidabat, convertentes linguas suas contra diabolum, et sic Goliæ gladio suo caput abscinditur.
Psalms 79:7Posuisti nos in contradictionem vicinis nostris, et inimici nostri subsannaverunt nos. + 79.7 Posuisti nos in contradictionem. CASS. Dum vicini, qui de nobis, sunt contra nos. Irrident inimici, a quibus omnibus, ut salvi simus, Deus virtutum, etc. 1
Lamentations 3:40Nun Scrutemur vias nostras, et quæramus, et revertamur ad Dominum.