The Bible Software
bible.software › I Samuelis › I Samuelis 8 › I Samuelis 8:1

I Samuelis 8:1

Factum est autem cum senuisset Samuel, posuit filios suos judices Israël. + 8.1 Factum est, etc., posuit filios. RAB., in lib. Reg., tom. 2. Quia secundum Josephum alterum in Bethlehem, alterum in Bersabee posuit.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And it came to pass, when Samuel was old, that he made his sons judges over Israel.

In Context

2Fuitque nomen filii ejus primogeniti Joël: et nomen secundi Abia, judicum in Bersabee. + 8.2 Abia. ID. Pater dominus, vel pater fuit. Bene ergo qui in inchoata justitia non permanserunt, et paternitatem Domini neglexerunt. Fuit Deus vel Pater fuit, nominati sunt, ut significentur paternitate Dei indigni.

Read all of I Samuelis 8

Cross References

Judges 5:10Qui ascenditis super nitentes asinos, et sedetis in judicio, et ambulatis in via, loquimini. + 5.10 Qui propria voluntate. De quibus dicitur, qui sponte obtulistis animas vestras ad periculam, etc., quia legi Dei et servituti ejus se subdiderunt, die ac nocte in lege ejus meditantes. Qui ascenditis super nitentes asinos. ADAM. Potentes populi, benedicite Dominum, quia ascenditis super jumenta, etc. Corpus nostrum jumentum est: ad adjumentum enim et ad ministerium animæ datum est. Interiori homini dicitur: Qui ascendit super jumentum, id est, corpus suum, et superior factus est corporalibus desideriis, et motus corporis moderatur freno rationis, ut benedicat Dominum.

Judges 10:4habens triginta filios sedentes super triginta pullos asinarum, et principes triginta civitatum, quæ ex nomine ejus sunt appellatæ Havoth Jair, id est, oppida Jair, usque in præsentem diem, in terra Galaad.

1 Samuel 12:2Et nunc rex graditur ante vos: ego autem senui, et incanui: porro filii mei vobiscum sunt: itaque conversatus coram vobis ab adolescentia mea usque ad hanc diem, ecce præsto sum.

Nehemiah 7:2præcepi Hanani fratri meo, et Hananiæ principi domus de Jerusalem (ipse enim quasi vir verax et timens Deum plus ceteris videbatur),

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study I Samuelis 8:1

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
I Samuelis 8I Samuelis 8:2 →