The Bible Software
bible.softwareIudicumIudicum 5 › Iudicum 5:10

Iudicum 5:10

Qui ascenditis super nitentes asinos, et sedetis in judicio, et ambulatis in via, loquimini. + 5.10 Qui propria voluntate. De quibus dicitur, qui sponte obtulistis animas vestras ad periculam, etc., quia legi Dei et servituti ejus se subdiderunt, die ac nocte in lege ejus meditantes. Qui ascenditis super nitentes asinos. ADAM. Potentes populi, benedicite Dominum, quia ascenditis super jumenta, etc. Corpus nostrum jumentum est: ad adjumentum enim et ad ministerium animæ datum est. Interiori homini dicitur: Qui ascendit super jumentum, id est, corpus suum, et superior factus est corporalibus desideriis, et motus corporis moderatur freno rationis, ut benedicat Dominum.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Speak, ye that ride on white asses, ye that sit in judgment, and walk by the way.

In Context

9[Cor meum diligit principes Israël: qui propria voluntate obtulistis vos discrimini, benedicite Domino. + 5.9 Cor meum diligit. ADAM., hom. 6. Cor meum ad ea quæ disposita sunt huic Isræl. Quasi cor meum, animus meus, sensus meus, et tota mens mea ad illud tendit, illud prospicit quod dispositum est et præparatum Isræl. Unde: Omnia quæ in mundo sunt reputo ut stercora, ut Christum lucrifaciam, etc. Phil. 3..

11Ubi collisi sunt currus, et hostium suffocatus est exercitus, ibi narrentur justitiæ Domini, et clementia in fortes Israël: tunc descendit populus Domini ad portas, et obtinuit principatum. + 5.11 Collisi sunt. Quasi dicat, quamvis semper et ubique laudandus sit Deus, nonne hic potius laudandus et benedicendus est, qui subvertit inimicos nostros, sicut subvertit Ægyptios in mari Rubro? Ibi narrentur. ADAM. LXX: Justi confortati sunt in Isræl. In aliis gentibus, qui corporis robore fortiores sunt, potentes dicuntur in prælio: in Isræl vero, qui justiores; quia justitia, etiam viribus infirma, vincit. Injustitia vero, etsi multos habet bellatores validos, superatur. Ergo in nostra gente aut per justitiam superamus, aut per injustitiam vincimur.

Read all of Iudicum 5

Cross References

Judges 10:4habens triginta filios sedentes super triginta pullos asinarum, et principes triginta civitatum, quæ ex nomine ejus sunt appellatæ Havoth Jair, id est, oppida Jair, usque in præsentem diem, in terra Galaad.

Psalms 105:2Quis loquetur potentias Domini; auditas faciet omnes laudes ejus? + 105.2 Quis loquetur. CASS. Iste, qui misericordiam petit, impletur consideratione divinorum operum, et admirans ait: Quis loquetur? 1

Psalms 145:5Beatus cujus Deus Jacob adjutor ejus, spes ejus in Domino Deo ipsius: + 145.5 Beatus cujus Deus Jacob. CAS. Tertia pars, ubi docet totam spem in Omnipotenti ponendam, quem ex factis describit ut gentilitas tam frequenter convicta quiescat. AUG. Remotis noxiis, docet quod salutis est, scilicet in quo sperandum sit. Adjutor ejus spes ejus. CAS. Ipsius Jacob sic fuit adjutor, etc., usque ad id est, hujus veri Jacob, sicut illius. 1

Isaiah 28:6et spiritus judicii sedenti super judicium, et fortitudo revertentibus de bello ad portam.] + 28.6 Fortitudo revertentibus. ID. Non leguntur bella Ezechiæ, sed Dominus pro eo bellum gessit, interfectis centum et octoginta quinque millibus Assyriorum, quorum Judæi spolia collegerunt: et ad portas Jerusalem cum gaudio reversi sunt.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Iudicum 5:10

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Iudicum 5:9Iudicum 5Iudicum 5:11 →