The Bible Software
bible.softwareI SamuelisI Samuelis 8 › I Samuelis 8:2

I Samuelis 8:2

Fuitque nomen filii ejus primogeniti Joël: et nomen secundi Abia, judicum in Bersabee. + 8.2 Abia. ID. Pater dominus, vel pater fuit. Bene ergo qui in inchoata justitia non permanserunt, et paternitatem Domini neglexerunt. Fuit Deus vel Pater fuit, nominati sunt, ut significentur paternitate Dei indigni.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Now the name of his firstborn was Joel; and the name of his second, Abiah: they were judges in Beer-sheba.

In Context

1Factum est autem cum senuisset Samuel, posuit filios suos judices Israël. + 8.1 Factum est, etc., posuit filios. RAB., in lib. Reg., tom. 2. Quia secundum Josephum alterum in Bethlehem, alterum in Bersabee posuit.

3Et non ambulaverunt filii illius in viis ejus: sed declinaverunt post avaritiam, acceperuntque munera, et perverterunt judicium. + 8.3 Et non ambulaverunt. Quia pro munere opprimebant justitiam, ad epulas pretiosaque convivia declinantes.

Read all of I Samuelis 8

Cross References

Genesis 22:19Reversus est Abraham ad pueros suos, abieruntque Bersabee simul, et habitavit ibi.

1 Kings 19:3Timuit ergo Elias, et surgens abiit quocumque eum ferebat voluntas: venitque in Bersabee Juda, et dimisit ibi puerum suum, + 19.3 Timuit ergo Elias et surgens abiit, etc. RAB. Sancti viri, sublevante spiritu ad summa rapiuntur: quandiu vero in hac vita sunt, ne superbiant, tentationibus reprimuntur. Hinc est quod Elias cum tot virtutibus processisset, Jezabel postmodum quamvis reginam tamen mulierculam fugit: et qui mortuos suscitabat, ventura prævidebat, alia quoque præclara faciebat, timore percussus de manu mulieris mortem fugit, de manu Dei mortem petit, nec accipit.

1 Chronicles 6:28Filii Samuel: primogenitus Vasseni, et Abia. + 6.28 Abia. Hic, ut Hebræi tradunt, judex constitutus munera accipiebat, quod Jœl, qui et Vas seni, senior ejus filius sciens, non corrigebat: ideo uterque peccasse dicitur secundum Hebræum. Unde: Factum est cum senuisset Samuel, posuit filios suos judices Isræl, et cætera.

Amos 5:5Et nolite quærere Bethel, et in Galgalam nolite intrare, et in Bersabee non transibitis, quia Galgala captiva ducetur, et Bethel erit inutilis.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study I Samuelis 8:2

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← I Samuelis 8:1I Samuelis 8I Samuelis 8:3 →