I Samuelis 8:4
Congregati ergo universi majores natu Israël, venerunt ad Samuelem in Ramatha.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Then all the elders of Israel gathered themselves together, and came to Samuel unto Ramah,
In Context
Cross References
Exodus 3:16Vade, et congrega seniores Israël, et dices ad eos: Dominus Deus patrum vestrorum apparuit mihi, Deus Abraham, Deus Isaac et Deus Jacob, dicens: Visitans visitavi vos: et vidi omnia quæ acciderunt vobis in Ægypto.
1 Samuel 1:19Et surrexerunt mane, et adoraverunt coram Domino: reversique sunt, et venerunt in domum suam Ramatha. Cognovit autem Elcana Annam uxorem suam: et recordatus est ejus Dominus. + 1.19 Et recordatus est ejus Dominus. ID. Quia Anna Dominum devote postulavit, concepit et peperit. Sic Ecclesia per naturalem intellectum orans, mysterium incarnationis corde concepit, ore confessionis genuit. Et adoraverunt. ORIG., ubi supra. Non invenitur orare in hoc cantico, etc., usque ad si autem dimiserit, vincit Amalec inimicus Dei
2 Samuel 5:3Venerunt quoque et seniores Israël ad regem in Hebron, et percussit cum eis rex David fœdus in Hebron coram Domino: unxeruntque David in regem super Israël. + 5.3 Seniores. ID. Prophetæ, apostoli pari fide et devotione ad Christum concurrunt. Unxeruntque. ID. David bis unctus dicitur, et Christus prius in Judæis, post in gentibus principatum sumpsit.