Thessalonicenses i 1:3
memores operis fidei vestræ, et laboris, et caritatis, et sustinentiæ spei Domini nostri Jesu Christi, ante Deum et Patrem nostrum: + 1.3 Ante Deum. Inde ita certi ac si jam videatis, et ita eos animat.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
4scientes, fratres dilecti a Deo, electionem vestram:
Read all of Thessalonicenses i 1
Cross References
Genesis 29:20Servivit ergo Jacob pro Rachel septem annis: et videbantur illi pauci dies præ amoris magnitudine. + 29.20 Servivit ergo Jacob pro Rachel septem annis. Servitus Jacob septem annorum pro duabus uxoribus, præsentis vitæ tempus signat, quod septem diebus volvitur; in quo Dominus formam servi accepit, obediens Patri usque ad mortem. Jacob servivit, quia filius hominis non venit ministrari, sed ministrare Matth. 20: Ille oves pavit, et Christus dixit Joan. 10: Ego sum pastor bonus. Ille pro mercede varium pecus sibi abstulit: Christus diversarum gentium varietatem sibi congregavit. Ille tres virgas amputatis corticibus in alveis aquarum posuit, ut earum contemplatione multiplicarentur oves: et Dominus noster in aqua baptismatis trium personarum nomina Patris, et Filii, et Spiritus sancti, populo fideli proposuit, ut qui hoc pleno corde prospexerit, efficiatur ovis Dei. Et videbantur illi pauci dies, etc. Quomodo hoc dictum sit quærendum est, cum et breve tempus longum videatur amantibus? Dictum est ergo propter laborem servitutis, quem facilem faciebat amor. AUG., lib. XXII contra Faustum. Pro ingenti crimine objiciuntur Jacob quatuor uxores. Sed quoniam tunc mos erat, crimen non erat; nunc autem crimen est, quia mos non est, etc., usque ad nisi concupiscentiæ carnalis flagrantia. ISID., in Gen., tom. 5 Duæ sunt ergo uxores Jacob liberæ, ambæ enim filiæ remissionis peccatorum, etc., usque ad et vidit in principio Verbum apud Deum, et vult parere, et non potest, quia generationem ejus quis enarrabit? Act. 8 ISID. Duæ liberæ uxores Jacob, quia duæ vitæ nobis in corpore Jesu Christi prædicantur, etc., usque ad Sed hoc non potest in terra morientium, quod his verbis significatur.
Song of Solomon 8:7Aquæ multæ non potuerunt extinguere caritatem, nec flumina obruent illam. Si dederit homo omnem substantiam domus suæ pro dilectione, quasi nihil despiciet eam. + 8.7 Aquæ multæ, etc. Quia domus, quæ supra petram charitatis fundata est, irruentibus fluminibus non potest cadere. Flumina. Tentationum, quæ vel visibiliter vel invisibiliter tentant corda fidelium. Si dederit. Quia ubi abundat amor æternorum, mox vilescit possessio labentium, recte subditur, Si dederit homo. Apostoli, et alii sancti, omnibus dimissis, nihil visi sunt sibi perdidisse, dummodo vera bona possent habere, unde Paulus: Omnia detrimenta arbitror ut stercora, ut Christum lucrifaciam Philip. 3..
John 14:15Si diligitis me, mandata mea servate: + 14.15 Si diligitis me. Quomodo monet diligere et servare mandata, ut accipiant spiritum, quem nisi habeant non possunt diligere et servare? Sed quod habebant minus occulte, accepturi erant amplius manifeste, ut eis innotesceret quod habebant.
John 15:10Si præcepta mea servaveritis, manebitis in dilectione mea, sicut et ego Patris mei præcepta servavi, et maneo in ejus dilectione.
Acts 3:19Pœnitemini igitur et convertimini, ut deleantur peccata vestra: + 3.19 Ut deleantur peccata. Tunc plene delebuntur peccata, cum virtute resurrectionis mors destruetur novissima.
Romans 2:7iis quidem qui secundum patientiam boni operis, gloriam, et honorem, et incorruptionem quærunt, vitam æternam: