Thessalonicenses i 1:4
scientes, fratres dilecti a Deo, electionem vestram:
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Knowing, brethren beloved, your election of God.
In Context
Read all of Thessalonicenses i 1
Cross References
Romans 1:7omnibus qui sunt Romæ, dilectis Dei, vocatis sanctis. Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo. + 1.7 Vocatis sanctis. Non ideo vocati sunt quia sancti, sed ideo sancti effecti quia vocati: et ideo vocati, quia dilecti.
Romans 9:25sicut in Osee dicit: Vocabo non plebem meam, plebem meam: et non dilectam, dilectam: et non misericordiam consecutam, misericordiam consecutam. + 9.25 Sicut in Osee. Cum ostensum sit, quod ex sola gratia sint filii, incipit probare per prophetas quod hi sunt ex utroque populo.
Ephesians 1:4sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem, ut essemus sancti et immaculati in conspectu ejus in caritate. + 1.4 Sicut elegit, etc. Ne quis ergo putet animas cum Deo æternas, et tunc aliquid meruisse juxta errorem illorum, qui ante hæc visibilia dicunt quasdam fuisse animas sanctas, et ideo tunc fuisse electas.
Philippians 1:6Confidens hoc ipsum, quia qui cœpit in vobis opus bonum, perficiet usque in diem Christi Jesu: + 1.6 Confidens. Quasi: Deprecor ut stetis, et confido hoc ipsum fieri a vobis quod precor, non autem aliud; sed videte ne frustra confidam. Perficiet. Ipse ut velimus operatur incipiens, qui volentibus cooperatur perficiens.
1 Thessalonians 1:3memores operis fidei vestræ, et laboris, et caritatis, et sustinentiæ spei Domini nostri Jesu Christi, ante Deum et Patrem nostrum: + 1.3 Ante Deum. Inde ita certi ac si jam videatis, et ita eos animat.
2 Timothy 1:9qui nos liberavit, et vocavit vocatione sua sancta, non secundum opera nostra, sed secundum propositum suum, et gratiam, quæ data est nobis in Christo Jesu ante tempora sæcularia. + 1.9 Qui nos liberavit. Vicem reddere liberanti convenit: Cujus cum beneficiis digne respondere non valemus, saltem legationem ejus fideliter et instanter agamus.