Genesis 29:20
Servivit ergo Jacob pro Rachel septem annis: et videbantur illi pauci dies præ amoris magnitudine. + 29.20 Servivit ergo Jacob pro Rachel septem annis. Servitus Jacob septem annorum pro duabus uxoribus, præsentis vitæ tempus signat, quod septem diebus volvitur; in quo Dominus formam servi accepit, obediens Patri usque ad mortem. Jacob servivit, quia filius hominis non venit ministrari, sed ministrare Matth. 20: Ille oves pavit, et Christus dixit Joan. 10: Ego sum pastor bonus. Ille pro mercede varium pecus sibi abstulit: Christus diversarum gentium varietatem sibi congregavit. Ille tres virgas amputatis corticibus in alveis aquarum posuit, ut earum contemplatione multiplicarentur oves: et Dominus noster in aqua baptismatis trium personarum nomina Patris, et Filii, et Spiritus sancti, populo fideli proposuit, ut qui hoc pleno corde prospexerit, efficiatur ovis Dei. Et videbantur illi pauci dies, etc. Quomodo hoc dictum sit quærendum est, cum et breve tempus longum videatur amantibus? Dictum est ergo propter laborem servitutis, quem facilem faciebat amor. AUG., lib. XXII contra Faustum. Pro ingenti crimine objiciuntur Jacob quatuor uxores. Sed quoniam tunc mos erat, crimen non erat; nunc autem crimen est, quia mos non est, etc., usque ad nisi concupiscentiæ carnalis flagrantia. ISID., in Gen., tom. 5 Duæ sunt ergo uxores Jacob liberæ, ambæ enim filiæ remissionis peccatorum, etc., usque ad et vidit in principio Verbum apud Deum, et vult parere, et non potest, quia generationem ejus quis enarrabit? Act. 8 ISID. Duæ liberæ uxores Jacob, quia duæ vitæ nobis in corpore Jesu Christi prædicantur, etc., usque ad Sed hoc non potest in terra morientium, quod his verbis significatur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
19Respondit Laban: Melius est ut tibi eam dem quam alteri viro: mane apud me.
21Dixitque ad Laban: Da mihi uxorem meam: quia jam tempus impletum est, ut ingrediar ad illam.
Cross References
Genesis 29:27Imple hebdomadam dierum hujus copulæ: et hanc quoque dabo tibi pro opere quo serviturus es mihi septem annis aliis.
Genesis 30:26Da mihi uxores, et liberos meos, pro quibus servivi tibi, ut abeam: tu nosti servitutem qua servivi tibi.
Genesis 34:19nec distulit adolescens quin statim quod petebatur expleret: amabat enim puellam valde, et ipse erat inclytus in omni domo patris sui.
Hosea 12:12Fugit Jacob in regionem Syriæ, et servivit Israël in uxorem, et in uxorem servavit.
1 Corinthians 13:7omnia suffert, omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet. + 13.7 Omnia credit. Non dicit omnibus credit, quia soli Deo. Omnia sperat. Sic in patribus, id est in populo Isræl apparuit, qui sperabant habere quod promittebat Deus. Omnia sustinet. In capite, id est in Christo, qui patienter exspectavit gloriam resurrectionis et ascensionis.
Ephesians 5:2et ambulate in dilectione, sicut et Christus dilexit nos, et tradidit semetipsum pro nobis, oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis. + 5.2 In odorem suavitatis. Si Christi mors Deo fuit suavis odor, ergo mortem ejus libenter accepit. Non ergo peccaverunt qui illum crucifixerunt? Sed non est ita, quia injuste justum occiderunt: qui Patris et sua voluntate oblatus est. Sicut et Judas, quid habet nisi peccatum in tradendo Christum? nisi tamen se traderet Christus, non eum traderet Judas. Tradidit Judas Christum, tradidit se Christus. Sed ille agebat negotium suæ venditionis, iste nostræ redemptionis. Ideo ille impie deliquit, hic misericorditer egit.