The Bible Software
bible.software › Thessalonicenses i › Thessalonicenses i 2 › Thessalonicenses i 2:1

Thessalonicenses i 2:1

Nam ipsi scitis, fratres, introitum nostrum ad vos, quia non inanis fuit: + 2.1 Quia non. Hoc de illo scitis, quia non fuit in prosperitate sæculari, quæ inanis, sed in multa sollicitudine pro adversis: et propterea habuimus fiduciam non in nobis qui fragiles, sed in Domino.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

For yourselves, brethren, know our entrance in unto you, that it was not in vain:

In Context

2sed ante passi, et contumeliis affecti (sicut scitis) in Philippis, fiduciam habuimus in Deo nostro, loqui ad vos Evangelium Dei in multa sollicitudine. + 2.2 In Philippis. Pressuram quam hic commemorat, passus est propter spiritum pythonem, quem a puella ejecerat.

Read all of Thessalonicenses i 2

Cross References

Psalms 73:13Tu confirmasti in virtute tua mare; contribulasti capita draconum in aquis. + 73.13 Tu confirmasti. AUG. Lapsus maris Rubri firmavit, ut esset inter siccum. Cujus mysterium subdit, quod in aquis baptismi capita immundorum spirituum annihilavit. 1

Isaiah 49:4Et ego dixi: In vacuum laboravi; sine causa et vane fortitudinem meam consumpsi: ergo judicium meum cum Domino, et opus meum cum Deo meo. + 49.4 Et ego dixi. ID. Quasi dicat: Quomodo te glorificavi, qui magnam partem Judæorum ad te revocare non potui? Hic autem liberum hominis monstratur arbitrium: Dei enim est vocare, nostrum credere, ipso tamen adjuvante, ut justi voluntatis præmium consequantur. Ergo judicium, etc. ID. Judicabit Pater utrum omnia fecerim eis quæ debui: Manifestavi nomen tuum hominibus quos dedisti mihi. Et alibi: Ego te glorificavi super terram Joan. 17.. Opus meum. Alii: Labor et dolor meus: quia flevit civitatem, et ait in Psalmo: Quæ utilitas in sanguine meo? Psal. 29. Juxta Hebraicum, pendens in cruce longe a salute mea verba lamentationum mearum.

Habakkuk 2:13Numquid non hæc sunt a Domino exercituum? laborabunt enim populi in multo igne, et gentes in vacuum, et deficient.

1 Corinthians 15:10Gratia autem Dei sum id quod sum, et gratia ejus in me vacua non fuit, sed abundantius illis omnibus laboravi: non ego autem, sed gratia Dei mecum: + 15.10 Abundantius. Hoc magis impletum est, quia de opere manuum vixit, nec Evangelio minus fecit. Et ne voluntas sine gratia Dei putaretur aliquid posse, subdit: Non ego, sed gratia, etc

2 Corinthians 6:1Adjuvantes autem exhortamur ne in vacuum gratiam Dei recipiatis. + 6.1 Ne in vacuum. Gratia Dei est remissio peccatorum, quam in vanum recipit, qui non vult se exercere in operibus bonis, vel qui in legalibus confidit.

Galatians 4:11Timeo vos, ne forte sine causa laboraverim in vobis. + 4.11 Timeo vos, ne forte, etc. Hoc observant qui certis diebus, mensibus vel annis volunt vel nolunt inchoare: quasi fausta, vel infausta sint tempora.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBiblia TakatifuBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)

Study Thessalonicenses i 2:1

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)Robertson's Word Pictures
Thessalonicenses i 2Thessalonicenses i 2:2 →