Thessalonicenses i 2:6
nec quærentes ab hominibus gloriam, neque a vobis, neque ab aliis.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Read all of Thessalonicenses i 2
Cross References
Esther 1:4ut ostenderet divitias gloriæ regni sui, ac magnitudinem atque jactantiam potentiæ suæ, multo tempore, centum videlicet et octoginta diebus.
Proverbs 25:27Sicut qui mel multum comedit non est ei bonum, sic qui scrutator est majestatis opprimetur a gloria. + 25.27 Sicut qui mel. Dulcedo enim mellis, etc., usque ad unde sequitur:
John 5:41Claritatem ab hominibus non accipio. + 5.41 Claritatem. Nec ideo hoc loquor, ut quæram gloriam meam, sed vobis errantibus condoleo, qui non habetis dilectionem Dei, et ad viam veritatis reducere volo.
John 7:18Qui a semetipso loquitur, gloriam propriam quærit; qui autem quærit gloriam ejus qui misit eum, hic verax est, et injustitia in illo non est. + 7.18 Qui a semetipso. Antichristus non est verax, et injustitia in illo est, quia quærit gloriam suam, non Dei, a quo non est missus, sed venire permissus. Qui autem, etc. Id est, ego qui licet æqualis Patri, tamen in servi forma quæro gloriam Patris, non meam, in hoc exemplum humilitatis tribuit, ut omnia bona Deo tribuamus.
1 Corinthians 9:1Non sum liber? non sum Apostolus? nonne Christum Jesum Dominum nostrum vidi? nonne opus meum vos estis in Domino? + 9.1 Non sum liber. Incipit se proponere in exemplum, ut sicut ipse abstinet a licitis pro scandalo fratrum, ita et illi. Quasi diceret: Abstinete ab hoc licito, quia ego habeo libertatem accipiendi stipendia, et tamen non accipio. Etsi sic inductum sit, intendit tamen se comprobare apostolum, quia occasione pseudoapostolorum minus de eo senserunt Corinthii.
1 Corinthians 9:12Si alii potestatis vestræ participes sunt, quare non potius nos? Sed non usi sumus hac potestate: sed omnia sustinemus, ne quod offendiculum demus Evangelio Christi. + 9.12 Ne quod offendiculum. Id est, ne dicatur de nobis, quod causa quæstus et lucri temporalis potius prædicemus Evangelium, quam causa salutis animarum et remunerationis æternæ, habeaturque Evangelium venale.