Thessalonicenses i 2:4
sed sicut probati sumus a Deo ut crederetur nobis Evangelium: ita loquimur non quasi hominibus placentes, sed Deo, qui probat corda nostra. + 2.4 Non quasi hominibus placentes. Hoc nisi ipse operetur in nobis, vitare nequimus. Quas enim vires nocendi habeat humanæ gloriæ amor non sentit, nisi qui ei bellum indixerit: quia si cuiquam facile est laudem non cupere, dum negatur, difficile est tamen ea non delectari cum offertur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Read all of Thessalonicenses i 2
Cross References
Numbers 27:16Provideat Dominus Deus spirituum omnis carnis hominem, qui sit super multitudinem hanc: + 27.16 Provideat Dominus Deus. ORIG. Recessurus de sæculo, etc., usque ad ut possint eum audire filii Isræl. Spiritus. Sanctus scilicet. Non enim de spiritu hominis hoc diceret, quem nullus erat qui non haberet. Jubetur tamen manus ei imponere, ne quisquam quantalibet pollens gratia sacramenta consecrationis audeat recusare.
2 Kings 16:16Fecit igitur Urias sacerdos juxta omnia quæ præceperat rex Achaz.
Psalms 7:9Dominus judicat populos. Judica me, Domine, secundum justitiam meam, et secundum innocentiam meam super me. 1
Proverbs 17:3Sicut igne probatur argentum et aurum camino, ita corda probat Dominus.
Jeremiah 32:19Magnus consilio, et incomprehensibilis cogitatu: cujus oculi aperti sunt super omnes vias filiorum Adam, ut reddas unicuique secundum vias suas, et secundum fructum adinventionum ejus. + 32.19 Magnus consilio, etc. Nemo ergo secretis Dei se inferat, et de illius judiciis judicare præsumat. Ut reddas unicuique. Significat quod interdum, etc., usque ad tandem Rubri maris fluctibus obrutus est.