Thessalonicenses i 3:5
Propterea et ego amplius non sustinens, misi ad cognoscendam fidem vestram: ne forte tentaverit vos is qui tentat, et inanis fiat labor noster.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Read all of Thessalonicenses i 3
Cross References
Daniel 6:19Tunc rex primo diluculo consurgens, festinus ad lacum leonum perrexit:
Acts 15:36Post aliquot autem dies, dixit ad Barnabam Paulus: Revertentes visitemus fratres per universas civitates in quibus prædicavimus verbum Domini, quomodo se habeant.
2 Corinthians 2:11ut non circumveniamur a Satana: non enim ignoramus cogitationes ejus. + 2.11 Ut non circumveniamur. Ideo debemus condonare, ne decipiamur a Satana, per nimiam asperitatem. Sæpe enim propter asperiores animadversiones in desperationem infirmus præcipitatur.
2 Corinthians 11:2æmulor enim vos Dei æmulatione. Despondi enim vos uni viro, virginem castam exhibere Christo. + 11.2 Æmulor. Æmulatio est propter alienum statum motus mentis, vel in bonum vel in malum. Hic amoris est, non livoris, quia diligit eos æmulatione Dei, id est quam Deus spiritu suo inspirat, per hoc ostendit ea quæ dicet, amore eorum se dicturum, non ut ad laudem ejus proficiant, sed ad horum profectum. Vos uni. A plurali ad singulare descendit, volens intelligi totam Ecclesiam virginem esse, et in omnibus veris membris virginitate mentis (etsi non corporis) servare. Virginitas carnis, corpus est intactum: hæc virginitas paucorum est. Virginitas cordis fides est incorrupta: hæc est omnium fidelium.
Galatians 1:6Miror quod sic tam cito transferimini ab eo qui vos vocavit in gratiam Christi in aliud Evangelium: + 1.6 Miror. De destructione legis consequenter agit Apostolus. Et de levitate eos reprehendit, quod ab Evangelio indiscrete transierunt ad legem. Et quia Galata, translatio dicitur, congrue ex ipso nomine reprehensionis occasionem sumit. Et cum hæc prædicta bona sunt ex Christo, miror quod bene instructi prius, sic, tam vehementer et tam brevi tempore, transferimini, etc.
Galatians 4:11Timeo vos, ne forte sine causa laboraverim in vobis. + 4.11 Timeo vos, ne forte, etc. Hoc observant qui certis diebus, mensibus vel annis volunt vel nolunt inchoare: quasi fausta, vel infausta sint tempora.