The Bible Software
bible.software › Thessalonicenses i › Thessalonicenses i 4 › Thessalonicenses i 4:16

Thessalonicenses i 4:16

Quoniam ipse Dominus in jussu, et in voce archangeli, et in tuba Dei descendet de cælo: et mortui, qui in Christo sunt, resurgent primi. + 4.16 In nubibus. Quia nubes suscipiet eos, ut Christum in ascensione suscepit, unde alius interpres dicit: Bajulis nubibus.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

For the Lord himself shall descend from heaven with a shout, with the voice of the archangel, and with the trump of God: and the dead in Christ shall rise first:

In Context

15Hoc enim vobis dicimus in verbo Domini, quia nos, qui vivimus, qui residui sumus in adventum Domini, non præveniemus eos qui dormierunt. + 4.15 Quoniam ipse Dominus. In propria persona. In tuba Dei. ANSELM. Hæc tuba omnes excitabit et inimicos terrebit, suos ad bellum invitabit, ut expugnent adversarios, et effugiant a facie Domini atque mittantur in gehennam. Et iterum sicut tuba quondam in festis convocabat populum Hebræorum: sic hæc tuba convocabit ad solemnitatem æternæ lætitiæ populum sanctorum Deo, inquit, jubente et voce archangeli atque tuba Dei sonante. Descendet. Non humilis ut prius, sed jubens voce, vel sui ipsius vel archangeli, vel angelorum qua faciet resurgere mortuos quæ dicitur tuba, quia manifesta, vel quasi ad bellum, quæ erit Dei et Christi, cui Deus dabit efficaciam.

17Deinde nos, qui vivimus, qui relinquimur, simul rapiemur cum illis in nubibus obviam Christo in aëra, et sic semper cum Domino erimus.

Read all of Thessalonicenses i 4

Cross References

Exodus 19:16Jamque advenerat tertius dies, et mane inclaruerat: et ecce cœperunt audiri tonitrua, ac micare fulgura, et nubes densissima operire montem, clangorque buccinæ vehementius perstrepebat: et timuit populus qui erat in castris.

Numbers 23:21Non est idolum in Jacob, nec videtur simulacrum in Israël. Dominus Deus ejus cum eo est, et clangor victoriæ regis in illo. + 23.21 Non est idolum in Jacob. Alia translatio: Non erit labor in Jacob, neque videbitur dolor in Isræl, in futuro scilicet sæculo. ORIG. Non erit labor in Jacob, neque videbitur dolor in Isræl, etc. II Cor. 11.. Futuræ vitæ status denuntiatur, etc., usque ad et prophetas audiant illos. Dominus Deus, etc. ORIG. Alia littera, etc., usque ad qui luctatus est et vicit accipiet. Et clangor victoriæ regis in illo. Admonitio prædicationis, qua in nobis rex, id est Christus, diabolum triumphat.

Psalms 47:5Quoniam ecce reges terræ congregati sunt; convenerunt in unum. + 47.5 Reges. AUG., CASS. Principes Judæorum. Congregati. Ab Herode sciscitante locum nativitatis. Convenerunt. Concorditer dicendo: In Bethlehem Judæ secundum Scripturas. 1

Isaiah 27:13Et erit: in die illa clangetur in tuba magna; et venient qui perditi fuerant de terra Assyriorum, et qui ejecti erant in terra Ægypti, et adorabunt Dominum in monte sancto in Jerusalem.]

Zechariah 4:7Quis tu, mons magne, coram Zorobabel? In planum: et educet lapidem primarium, et exæquabit gratiam gratiæ ejus.

Zechariah 9:14Et Dominus Deus super eos videbitur, et exibit ut fulgur jaculum ejus: et Dominus Deus in tuba canet, et vadet in turbine austri.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBiblia TakatifuBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)

Study Thessalonicenses i 4:16

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)Robertson's Word Pictures
← Thessalonicenses i 4:15Thessalonicenses i 4Thessalonicenses i 4:17 →