The Bible Software
bible.software › Thessalonicenses i › Thessalonicenses i 4 › Thessalonicenses i 4:15

Thessalonicenses i 4:15

Hoc enim vobis dicimus in verbo Domini, quia nos, qui vivimus, qui residui sumus in adventum Domini, non præveniemus eos qui dormierunt. + 4.15 Quoniam ipse Dominus. In propria persona. In tuba Dei. ANSELM. Hæc tuba omnes excitabit et inimicos terrebit, suos ad bellum invitabit, ut expugnent adversarios, et effugiant a facie Domini atque mittantur in gehennam. Et iterum sicut tuba quondam in festis convocabat populum Hebræorum: sic hæc tuba convocabit ad solemnitatem æternæ lætitiæ populum sanctorum Deo, inquit, jubente et voce archangeli atque tuba Dei sonante. Descendet. Non humilis ut prius, sed jubens voce, vel sui ipsius vel archangeli, vel angelorum qua faciet resurgere mortuos quæ dicitur tuba, quia manifesta, vel quasi ad bellum, quæ erit Dei et Christi, cui Deus dabit efficaciam.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

For this we say unto you by the word of the Lord, that we which are alive and remain unto the coming of the Lord shall not prevent them which are asleep.

In Context

14Si enim credimus quod Jesus mortuus est, et resurrexit: ita et Deus eos qui dormierunt per Jesum, adducet cum eo. + 4.14 Eos. Non solum eos qui vivi invenientur, sed et mortuos, de quibus dubitatis. Qui dormierunt. Christum dicit mortuum, fideles dormientes, ut magis credant resurrectionem: Christum mortuum appellat, ut dum audivimus illum mortuum fuisse et resurrexisse, nos quoque speremus resurrecturos per virtutem divinitatis ejus.

16Quoniam ipse Dominus in jussu, et in voce archangeli, et in tuba Dei descendet de cælo: et mortui, qui in Christo sunt, resurgent primi. + 4.16 In nubibus. Quia nubes suscipiet eos, ut Christum in ascensione suscepit, unde alius interpres dicit: Bajulis nubibus.

Read all of Thessalonicenses i 4

Cross References

1 Kings 13:9sic enim mandatum est mihi in sermone Domini præcipientis: Non comedes panem, neque bibes aquam, nec reverteris per viam qua venisti.

1 Kings 13:22et reversus es, et comedisti panem, et bibisti aquam in loco in quo præcepit tibi ne comederes panem neque biberes aquam, non inferetur cadaver tuum in sepulchrum patrum tuorum.

1 Kings 22:14Cui Michæas ait: Vivit Dominus, quia quodcumque dixerit mihi Dominus, hoc loquar.

Psalms 88:13aquilonem et mare tu creasti. Thabor et Hermon in nomine tuo exsultabunt: + 88.13 Aquilonem. Diabolus. Mare tu creasti. Sæculum. Stulte ergo in eum se erigunt, a quo creata sunt. Thabor et Hermon in nomine tuo. AUG. Montes Syriæ, et per eos gentes accipiuntur a parte totum per synedochen. Exsultabunt. Christo veniente allegorice. Thabor, Judæi, ad quos primum lumen venit. Hermon, Gentes, quæ prius fuerunt anathematizatæ. In nomine tuo exsultabunt, conjunctis in angulari lapide duobus parietibus. AUG. Thabor. Veniens lumen a summo scilicet lumine, quo veniente fit anathema ejus, id est diaboli, qui nos tenebat in errore suo. Quod est: a te datum est ut illuminemur, ut anathema demus diabolo. 1

Matthew 17:25Et ille dixit: Ab alienis. Dixit illi Jesus: Ergo liberi sunt filii. + 17.25 Ergo liberi, etc. Liberi sunt filii regni in omni regno, tunc multo magis liberi sunt filii illius regni, sub quo sunt omnia regna in quolibet terreno regno.

2 Corinthians 4:14scientes quoniam qui suscitavit Jesum, et nos cum Jesu suscitabit, et constituet vobiscum. + 4.14 Vobiscum. Non vos nobiscum, ut inferiores, sed pares nobis sitis, si volueritis. Et bene de vobis assero quia omnia ista facimus propter vos instruendos nostro exemplo. Ita omnia ad vos spectant: ut gratia Dei abundans in nobis abundet in vobis, et per vos in aliis, et per vos multos abundet gratiarum actione, ut vos et illi Deo gratias agatis. In gloriam Dei, id est ad ostendendum Deum gloriosum.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBiblia TakatifuBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)

Study Thessalonicenses i 4:15

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)Robertson's Word Pictures
← Thessalonicenses i 4:14Thessalonicenses i 4Thessalonicenses i 4:16 →