The Bible Software
bible.software › Thessalonicenses i › Thessalonicenses i 5 › Thessalonicenses i 5:1

Thessalonicenses i 5:1

De temporibus autem, et momentis, fratres, non indigetis ut scribamus vobis. + 5.1 De temporibus. Id est an æstate, an hieme, an die vel nocte. Et momentis. Scilicet qua hora dici vel noctis venturus sit Christus.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

But of the times and the seasons, brethren, ye have no need that I write unto you.

In Context

2Ipsi enim diligenter scitis quia dies Domini, sicut fur in nocte, ita veniet: + 5.2 Dies Domini. Hic dies est hominum pro libitu suo, sed tunc erit dies Domini. Sicut fur. Ita improvisus veniet malis tunc, quod et in obitu cujusque fit. Sicut fur, non dico die sed nocte, cum latentius venit, et homines dormiunt, tunc omnia subripit: ut qui divitem se putabat, evigilans nihil inveniat. Ita multi hic bene securi, nihil boni se habere tunc invenient. Propter hoc incœpit de temporibus ut moneret eos cavere sibi, ne ita deprehendantur.

Read all of Thessalonicenses i 5

Cross References

Matthew 24:3Sedente autem eo super montem Oliveti, accesserunt ad eum discipuli secreto, dicentes: Dic nobis, quando hæc erunt? et quod signum adventus tui, et consummationis sæculi? + 24.3 Sedente autem. Ubi Marcus ait, contra templum. Sedet contra templum cum de ruina ejus et excidio gentis disputat ut et corporis situs verbis suis congruat. Mystice. Sedet in monte Oliveti, id est in Ecclesia quietus manens superborum detestatur arrogantiam. Dic nobis. Quia dixit omnia destruenda, tempus et signa destructionis quærunt. Tria quærunt: quo tempore destruenda Jerusalem sit? quo venturus Christus? quo consummatio sæculi ventura sit?

Mark 13:30Amen dico vobis, quoniam non transibit generatio hæc, donec omnia ista fiant.

2 Corinthians 9:1Nam de ministerio, quod fit in sanctos ex abundanti est mihi scribere vobis.

Jude 1:3Carissimi, omnem sollicitudinem faciens scribendi vobis de communi vestra salute, necesse habui scribere vobis: deprecans supercertari semel traditæ sanctis fidei. + 1.3 Charissimi. Ego qui vestræ saluti volo providere, habui necesse, propter pseudo qui vobis se ingerunt, scribendi vobis admonitiones de vestra salute communi, id est de fide quæ est tam mea salus quam vestra et omnium fidelium, scilicet fides quæ per dilectionem operatur. Ego dico faciens omnem sollicitudinem scribendi vobis, id est omnia quæ pertinent ad sollicitum. Oro pro vobis, disputo contra seductores vestros, et ut vobis me sciatis providere, scribo vobis de illis: Detego nequitias eorum: ostendo vobis qualiter fidem et dilectionem debeatis tenere: et cum sim ita sollicitus pro vobis, admonitionem meam recipere debetis.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBiblia TakatifuBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)

Study Thessalonicenses i 5:1

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)Robertson's Word Pictures
Thessalonicenses i 5Thessalonicenses i 5:2 →