The Bible Software
bible.softwareMattheumMattheum 24 › Mattheum 24:3

Mattheum 24:3

Sedente autem eo super montem Oliveti, accesserunt ad eum discipuli secreto, dicentes: Dic nobis, quando hæc erunt? et quod signum adventus tui, et consummationis sæculi? + 24.3 Sedente autem. Ubi Marcus ait, contra templum. Sedet contra templum cum de ruina ejus et excidio gentis disputat ut et corporis situs verbis suis congruat. Mystice. Sedet in monte Oliveti, id est in Ecclesia quietus manens superborum detestatur arrogantiam. Dic nobis. Quia dixit omnia destruenda, tempus et signa destructionis quærunt. Tria quærunt: quo tempore destruenda Jerusalem sit? quo venturus Christus? quo consummatio sæculi ventura sit?

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And as he sat upon the mount of Olives, the disciples came unto him privately, saying, Tell us, when shall these things be? and what shall be the sign of thy coming, and of the end of the world?

In Context

2Ipse autem respondens dixit illis: Videtis hæc omnia? amen dico vobis, non relinquetur hic lapis super lapidem, qui non destruatur. + 24.2 Non relinquetur hic lapis super lapidem. Mystice. Recedente Domino de templo omnia legis ædificia et compositio mandatorum ista destructa est, ut nihil possit a Judæis impleri. Divinitus autem provisum est, ut crescente Evangelii gratia templum illud cum suis cæremoniis tolleretur, ne quis infirmus in fide illis stantibus Judaismi occasionem haberet. Idem qui comminatus est verbo, ostendit signo, dum egreditur ab illis facta comminatione.

4Et respondens Jesus, dixit eis: Videte ne quis vos seducat: + 24.4 Videte. Cum hæc fient, ne putemus instare diem Domini, cujus signum perspicue ponitur in sequentibus. Præmunit ne turbentur vel deficiant per deceptionem, ut per Simonem Magum, vel per tribulationem et persecutionem, ut per Neronem. Nota hæc venientia ante excidium Jerusalem similia sunt et eadem fere cum his quæ fient in consummatione sæculi, et loquitur ita de uno quasi de alio.

Read all of Mattheum 24

Cross References

Matthew 13:10Et accedentes discipuli dixerunt ei: Quare in parabolis loqueris eis? + 13.10 Et accedentes discipuli, etc. Quomodo accedunt discipuli cum Dominus in navi sederet? Sed forte intelligendum, quod dudum cum ipso navem conscenderint: et ibi stantes quærunt.

Matthew 13:39Inimicus autem, qui seminavit ea, est diabolus. Messis vero, consummatio sæculi est. Messores autem, angeli sunt.

Matthew 15:12Tunc accedentes discipuli ejus, dixerunt ei: Scis quia pharisæi audito verbo hoc, scandalizati sunt? + 15.12 Tunc accedentes. Pharisæorum magna est religio in cibis, qui audito verbo hoc scandalizati sunt, id est, indignati sunt. Scandalizati sunt. Græce, nos offendiculum vel ruinam vel impactionem pedis possumus dicere. Unde: Qui scandalizaverit aliquem, id est, occasionem ruinæ dederit.

Matthew 21:1Et cum appropinquassent Jerosolymis, et venissent Bethphage ad montem Oliveti: tunc Jesus misit duos discipulos, + 21.1 Et cum appropinquassent. Hic prætermittit Matthæus ea quæ facta sunt antequam intraret Jerosolymam, quæ alii prolixius tractant. Et cum appropinquassent. Dominus spiritualiter Jerusalem appropinquavit quando incarnatus, Ecclesiam in qua est visio pacis visitavit, quam per confessionem sibi reconciliavit. Bethphage enim domus buccæ dicitur. Bethphage. Bethphage erat viculus sacerdotum in monte Oliveti, in cujus montis latere est civitas Bethania. Bethphage, domus buccæ. Bethania, domus obedientiæ. Has Dominus pergens, Jerusalem sua præsentia sublimat, quia multos ante passionem docendo donis piæ confessionis et obedientiæ implevit. Sitæ autem sunt illæ civitates in monte Olivarum, id est, in Christo Domino, a quo unctio et lux omnibus venit; unde: Non potest civitas abscondi super montem posita

Matthew 24:32Ab arbore autem fici discite parabolam: cum jam ramus ejus tener fuerit, et folia nata, scitis quia prope est æstas: + 24.32 Ab arbore. Mystice. A populo Isræl, in quo cæcitas ex parte contigit: et fuit ficus damnata. Sed cum de arido ligno ramus fidei et charitatis in eo viruerit, et folia, id est, verba prædicationis exorta fuerint, prope est æstas, quæ exspectatur, id est, æterna serenitas et renascentium desiderata novitas. Cum enim tandem ablata perfidia Isræl omnis salvus fiet, prope esse diem judicii non dubitandum est.

Matthew 24:39et non cognoverunt donec venit diluvium, et tulit omnes: ita erit et adventus Filii hominis.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Mattheum 24:3

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Mattheum 24:2Mattheum 24Mattheum 24:4 →